Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648
page |< < of 145 > >|
1
Quòd ſi enim æqualis eidem eſſet, motus medius fieret per di­
ametrum AG. minor verò effectus grauitate, motum ſinuo­
ſum terminabit inter C & G. quod quidem in ſyphonibus atque
effluxibus aquæ ſinuoſis magis licebit experiri.
31[Figure 31]
Quam proportionem habeat impulſus
ad gravitatem.
Quod verò obijcitur, ſi motus eâ ratione ſit miſtus, cúm plaga mi­
nuat impulſum, grauitas verò eadem maneat; nunquam ad deſtina­
tam metam mißilia, quæ ad libellam diriguntur, perventura.
Reſpondeo gravitatem ad impulſum VG ſagittæ, valde exi­
guam proportionem habere: ac proinde ob inſenſilem cur­
vitatem pro lineâ rectâ æſtimari.
Quod quidem hac ratione
videtur ſuaderi.
Cùm in lapſu grauium impulſus in omni
puncto motús ſit maior gravitate per prop: 11; atque eo modo
augeatur, quo triangulum ſibi ſimile manens, per prop: 12:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index