Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (67) of 672 > >|
7967De ignis loco. lucratam fuiſſe ponderis grana ſex, ita tamen vt ſeptem ſcrupu-
la &
amplius in calcem ſubcæſiam conuerſa fuerint. Cum verò
calcis illius (quod Plumbi &
extinctæ Flammæ aggregatum ipſe
vocat) pondus in Aquâ examinaretur, deprehenſa eſt ſpecifica
grauitas minor ſpecificâ grauitate Plumbi, cuius grauitas ad a que
mole paris grauitatem eſt proximè vt 23 ad 2, ſubtilis verò huius
Calcis grauitas inuenta eſt ſolùm vt 9 ad 1.
Ex quo manifeſtè de-
prehenditur (ſi Calx ſit Metalli &
Ignis aggregatum) additum
quidem fuiſle metallo aliquid, quod in aëre graue ſit, cum me-
talli pondus augeatur, non tamen illud additamentum in metalli
naturam tranſijſſe, cum ipſi metallo, vtpote leuius aquâ, de-
trahat grauitatem.
Hanc verò ſpecificæ grauitatis mutationem
in Calce plumbi obſeruatam, ſatis probabili coniecturâ exiſtima-
re poſſumus contigiſſe etiam laminæ cupreæ, atque argenteæ, in
quibus manifeſtus tumor apparuit.
Deinde adhuc incertum ma-
net, vtrùm igniculi illi ſuapte naturâ grauiores ſint aëre iſto in-
fimo, in quo viuimus, &
experimenta inſtituimus: Quemadmo-
dum enim aërem conſimili aëre neque grauiorem, neque leuiorem
dicimus, fieri tamen poteſt, vt plurimus aër in locum vnum con-
geſtus atque conſtipatus grauior fiat aëre non conſtipato, vt in
follibus pugillatorijs videmus, quos etiam aëre hoc noſtro gra-
uiores futuros exiſtimo, quamuis in altiſſimo monte inflati fuiſſent
aëre tenuiſſimo &
leuiori, atque huc adducti: Ita pariter quid
prohibet igniculos ſuapte quidem naturâ leuiores aëre, aut certè
non grauiores, eâ copiâ demum in metalli poros congeri, vt plu-
rimum materiæ in anguſtiſſimo ſpatiolo collocatum exigat minùs
abeſſe à centro grauium, quàm circunfluus aër minus habens ma-
teriæ in mole pari?
Quapropter hiſce atque eiuſmodi experimen-
tis ne plus æquo tribuatur, cauendum;
nec niſi meram coniectu-
ram ex ijs capiendam cenſeo:
Noui enim, quàm multa ſint, quę
nos fallunt probabilitate magnâ, vt aiebat Cicero in Academi-
cis.
Sed neque ob quamlibet obiectam difficultatem reijcienda
ſunt:
nam ſi nullo adhuc experimento didicimus ita poſſe aërem
conſtipari, vt aquæ grauitatem ſuperet, non facilè admittendum
congeſtos igniculos fieri aëre grauiores, ſi ſinguli ſint ſecundùm ſpe-
ciem leuiores ipſo aëre.
Dand. Si nobis, qua methodo Plumbi calx intrà aquam ex-
penſa fuerit, innoteſceret, fortaſſe lux aliqua maior affulgeret

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index