Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Ille motus, qui fit per lineam HPG mixtus eſt ac proinde
inæqualis, ſed ex duobus æquabilibus, vt iam dixi.
Antim. Vnde porrò ſunt illi duo motus æquabiles' à quo principio? &
quo tandem organo traducuntur?
Auguſtin. Affulget novæ lux reſponſionis; ſuperficies terræ inæquali­
ter movetur, etiam in eodem circulo majore ; nempe ille arcus, qui ad
Solem convertitur, tardiſſimus eſt, oppoſitus verò velociſſimus, quid mi­
rum igitur, ſi hic Lunam longiùs promovet, ſcilicet circa Plenilunium,
ille verò longè minùs, ſcilicet circa Novilunium.
Antim. Non negarim, acutam, & non nemini fortè inexpectatam re­
ſponſionem; ſed præterquam quod ſubſiſtunt alia ſupra oppoſita; quia nec
in arcubus, diurnis circulis parallelis Luna movetur, non videtur, cur mo­
tus centri in Lunam traductus debilior non exiſtat.
Auguſtin. Miror, hæc à te dici, cùm vterque debilior exiſtat, vt mani­
feſtum eſt; ſic enim ab H ad O parum progreditur, tum motu centri, tum
motu orbis; igitur à puncto terræ oppoſito ſuam vim accipit, majorem
ſcilicet, cùm velociùs illud movetur, quamvis alioquin motu mixto; mi­
norem verò cùm tardiùs, quid ad aliud de arcubus parallelis reſpondeam,
non habeo, niſi fortè dicam, Lunam à ſe ipſa, vel ab Angelo per illam or­
bitam moveri: Sed cur per illam movetur inæqualiter?
deinde hæc orbita
reſpectum habet ad terram, quæ in ſua libratione diverſam periodum ha­
bet, malim ergo ingenuè fateri, me neſcire, quid ad hoc reſpondeam.
Antim. Reſumo quod ſupra dicere cœperam; præter illa argumenta,
inquam, quibus allata reſponſio non congruit, dico aliam eamque inſo­
lubilem reſtare difficultatem; admiſſa enim prædicta reſponſione, fateris
in puncto G majorem vim impetus à puncto terræ oppoſito Lunam ac­
cipere, minorem verò à puncto H, cur ergo Luna impreſſum impetum
deinde non retinet?
cum nihil ſit à quo deſtruatur; nec enim obſtat, à
novo puncto terræ oppoſito ad aliam tangentem determinari, quia cùm
hoc fiat per novi impetus acceſſionem, hic aditus priori majorem vim
facit; igitur nulla eſſet ratio, cur deinde motus retardaretur versùs Qua­
draturas.
Chryſoc. Vereor, vt inde quiſpiam cauſam deducat, rei miſſionis marini
æſtus in Quadratoris; nempe, vt in Oppoſitione vegetior eſt, ita in Quadra­
turis minor eſt & flaccidior; quia, inquiet, cùm à Luna procedat, Lunæ
motus in plenilunio maior eſt, minor in Quadraturis; minorem igitur in
his, majorem in illo motus effectum producit.
Auguſtin. Sed in Novilunio Lunaris motus adhuc minor eſt, quam in
Quadraturis, & tamen nemo neſcit, æſtum in Novilunio majorem eſſe; alia
igitur ratio prædictæ differentiæ inveſtiganda eſt.
Chryſocom. Aliud in mentem venit, quod expromendum eſſe puto;
nempe ſi ſupponam Lunam 24. horarum ſpatio orbem ſuum circa terram
abſolvere, illius velocitas ad velocitatem puncti æquatoris in ſuperficie
terræ erit vt 60.ad 1.ſunt enim motus vt circuli, hi vtrò, vt ſemidiametri;
igitur non mirum eſt, cùm motus tardus velocem producere nequeat, ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index