Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (67) of 672 > >|
7967De ignis loco. lucratam fuiſſe ponderis grana ſex, ita tamen vt ſeptem ſcrupu-
la
&
amplius in calcem ſubcæſiam conuerſa fuerint. Cum verò
calcis
illius (quod Plumbi &
extinctæ Flammæ aggregatum ipſe
vocat
) pondus in Aquâ examinaretur, deprehenſa eſt ſpecifica
grauitas
minor ſpecificâ grauitate Plumbi, cuius grauitas ad a que
mole
paris grauitatem eſt proximè vt 23 ad 2, ſubtilis verò huius
Calcis
grauitas inuenta eſt ſolùm vt 9 ad 1.
Ex quo manifeſtè de-
prehenditur
(ſi Calx ſit Metalli &
Ignis aggregatum) additum
quidem
fuiſle metallo aliquid, quod in aëre graue ſit, cum me-
talli
pondus augeatur, non tamen illud additamentum in metalli
naturam
tranſijſſe, cum ipſi metallo, vtpote leuius aquâ, de-
trahat
grauitatem.
Hanc verò ſpecificæ grauitatis mutationem
in
Calce plumbi obſeruatam, ſatis probabili coniecturâ exiſtima-
re
poſſumus contigiſſe etiam laminæ cupreæ, atque argenteæ, in
quibus
manifeſtus tumor apparuit.
Deinde adhuc incertum ma-
net
, vtrùm igniculi illi ſuapte naturâ grauiores ſint aëre iſto in-
fimo
, in quo viuimus, &
experimenta inſtituimus: Quemadmo-
dum
enim aërem conſimili aëre neque grauiorem, neque leuiorem
dicimus
, fieri tamen poteſt, vt plurimus aër in locum vnum con-
geſtus
atque conſtipatus grauior fiat aëre non conſtipato, vt in
follibus
pugillatorijs videmus, quos etiam aëre hoc noſtro gra-
uiores
futuros exiſtimo, quamuis in altiſſimo monte inflati fuiſſent
aëre
tenuiſſimo &
leuiori, atque huc adducti: Ita pariter quid
prohibet
igniculos ſuapte quidem naturâ leuiores aëre, aut certè
non
grauiores, copiâ demum in metalli poros congeri, vt plu-
rimum
materiæ in anguſtiſſimo ſpatiolo collocatum exigat minùs
abeſſe
à centro grauium, quàm circunfluus aër minus habens ma-
teriæ
in mole pari?
Quapropter hiſce atque eiuſmodi experimen-
tis
ne plus æquo tribuatur, cauendum;
nec niſi meram coniectu-
ram
ex ijs capiendam cenſeo:
Noui enim, quàm multa ſint, quę
nos
fallunt probabilitate magnâ, vt aiebat Cicero in Academi-
cis
.
Sed neque ob quamlibet obiectam difficultatem reijcienda
ſunt
:
nam ſi nullo adhuc experimento didicimus ita poſſe aërem
conſtipari
, vt aquæ grauitatem ſuperet, non facilè admittendum
congeſtos
igniculos fieri aëre grauiores, ſi ſinguli ſint ſecundùm ſpe-
ciem
leuiores ipſo aëre.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index