Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 177 > >|
1tur censenda, secundum quod magis, aut
minus super plano quiescunt, & sic secun­
dum maiorem, aut minorem inclinationem
plani resistentis; quod demum tali propor­
tione facile fieri mihi existimandum vide­
tur, juxta quam reciproce momentis pro­
portionantur lineae dictorum planorum, si
ambae ductae sint ab eodem puncto ad idem
planum orizontale; de quo Simon Stevi­
nus l. p. de Statica prop. 19. & acutissime
Galileus in Mechanica manuscripta, ubi de
Cochlea, & ego æliquali experientia com­
pertum habui.
Caeterum si per experien­
tiam Scientia hominibus efficitur, praedicta
de quibus saepius repetitis actibus expertus
fui, ut principia scientiae habenda fore cen­
sui; in quibus occultae conclusiones delites­
cant, demonstrationibus duntaxat aperien­
dae.
Rimari caepi; an deprehenderim alio­
rum erit judicium.
Subjecta paucula, quae
presens aliquod otium expedire permisit,
de motu naturali solidorum gravium, Ami­
ce lector tibi exhibeo, mox de liquidorum,
& deinceps alia plura tam parata daturus,
si haec placuerint.
Placuit sane mihi, vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index