1
Philosophia vero perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans,
sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est
maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate
fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis
habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tueatur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim
philosophia praescribit.
praeterea de rerum natura, quae
graece φυσιολογία dicitur, philosophia explicat.
quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones.
ut etiam in aquarum ductionibus.
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex-
pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt,
quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex
philosophia principia rerum naturae noverit.
item qui
Ctesibii aut Archimedis et ceterorum, qui eiusdem generis
praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi his rebus a philosophis erit institutus.
List of thumbnails
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 |
8 |
9 |
10 |