Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
ita
decreuit Auicenna.
In hanc ſententiam Auerroës Auicennæ infenſiſsimus inuehitur pluribus

locis
, a & tribus potiſsimè nititur argumentis. Primum. Nulla, inquit, ſcientia probat eſſe ſuum



ſubiectum
, ſed ipſum accipit, vt notiſsimum.
Cùm ergo ſubſtantiæ quæ ſunt extra materiam, ſint
primæ
philoſophiæ ſubiectum, nequit prima philoſophia illas eſſe demonſtrare.
Deinde demon­
ſtratio
rei cuiuſpiam ad eam ſcientiam pertinet, vnde promitur medium.
Sed demonſtratio, quòd
ſint
ſubſtantiæ ſeparatæ, vtitur medio naturali, nempe motu.
Ergo & ea demonſtratio naturalis
habebitur
.
Tertiò demonſtrat Ariſtoteles ſubſtantias ſeparatas eſſe 8. Phyſ. quinimo eaſdem argu­

mentationes
ad verbum reſumit 12. poſt natural.
Illa igitur diſputatio naturalis erit, non autem
diuina
.
Nam quòd 8. Phyſ. ſit pars methodi naturalis, non eſt quòd ambigamus, cum 1. de ortu
citetur
cum libris de motu.
Quapropter Auerroës ſic omnem controuerſiam tollere putauit.
Cùm enim de ſubſtantiis quæ ſunt extra materiam, quæſtio duplex excitari poſsit, an'ne ſint, &
quid
ſint, priorem quæſtionem à naturali diſſoluendam eſſe cenſuit, poſteriorem verò à primo
philoſopho
.
Cæterùm, ſi eiuſdem mentis eſt noſſe, ſit'ne res & quid ſit. cùm philoſophus natu­
ralis
norit eſſe tale genus ſubſtantiæ, profectò etiam noſcet quid ipſum ſit.
Et contrà quia primus
philoſophus
nouit quid ipſum ſit, illud item eſſe cognoſcet.
Itaque inanis erit illa diſtinctio de
quæſtionibus
, quæ pertinent ad ſubſtantias ab omni materiæ concretione ſecretas.
Prętereà con­

tingeret
, inquit Scotus, b philoſophiam naturalem priorem eſſe diuina; quod quidem haberi de­

bet
abſurdum.
Sed hęc fortaſſe leuia. Nam quantum ſpectat ad primum, noſſe licet rem eſſe bi­
fariam
, vel per ſe, hoc eſt, per ſua principia, vel per accidens, ideſt, per euenta quædam.
Verùm non
neceſſe
eſt, vbi ſciamus rem eſſe per accidens, vt ibidem quoque ſciamus quid eſt.
quemadmodum
euenire
dicebat Ariſtoteles in ſubalternis quę ſolum norunt rem eſſe per ſenſilia quę ſuperiores,
per
ſuas cauſſas cognoſcunt.
Ex quo item efficitur, vt argumentum Scoti nullius ſit roboris; pro­
ptereà
quòd vbi ſcientia quædam noſcat aliquid per accidens quod noſcitur ab alia per ſe; nihil
fortaſſe
prohibet, quominus ordine doctrinæ antecedat; at ordine naturæ nequaquam; ſicuti ne­
que
etiam ſubalterna præcedit ſubalternanti natura: ſed ſiquo modo pręcedit, id ſolum eſt ordi­
ne
doctrinæ.
quo pacto etiam naturalem diuinæ philoſophiæ præcedere non negamus. Illa ſine
dubio
grauiora quæ teſtatur ipſemet Ariſtoteles.
c Ipſe enim nos admonet eſſe conſiderationem alte­

rius
ſcientiæ, & quidem prioris quam ſit naturalis noſſe quòd ſint entia nonnulla ingenita & omnino
immobilia
.
prætereà docet officium eſſe primi philoſophi diſſerere vtrum è ſubſtantiis ſolæ ſenſi­
les
, an aliæ præter has exiſtant.
Prætereà quærendum, inquit, an præter materiam ſit aliqua cauſſa per

ſe
, atque illa quidem ſeparabilis.
Clarius item 6. Met. d docet ad primum philoſophum pertinere

vtrunque
problema, an ſint & quid ſint ſubſtantiæ ſuprà naturam. 7. e quoque libro idem aſſerit.

Necnon
lib. 11. f eandem confirmat ſententiam. Sed quid apertius afferri poteſt quàm ea quæ

pronuntiat
in eodem libro?
g Non'ne etiam 12. Met. h has ſubſtantias eſſe demonſtrat? Demum


eodem
libro perorans, i inquit ſe oſtendiſſe repetiri tale genus ſubſtantiarum. Quin & ipſe Auer­

roës
. 1. Met. 2. Met. 4. Met. 7. & 12. Met. k quæſtionem de eo, quòd ſubſtantiæ ſeparatæ ſint, ad di­

uinum
philoſophum pertinere teſtatur.
Quare non ad phyſicum, vt ipſe in calce primi phyſici
profeſſus
eſt.
Non poſſunt ſanè qui cum aliqua diligentia legunt Ariſtotelem, id negare: ſed tamen
confugiunt, quòd etſi eiuſmodi contemplatio diuina eſt; nihilominus non eſt ſimpliciter; ſed
concluſio
duntaxat: nam concluditur medio naturali, ſcilicet motu.
Indignaretur profectò hæc
audiens
Auerroës qui theorema ad eam ſcientiam referri voluerit, vnde promitur medium.
qua­
re
apud ipſum, ſi medium eſt phyſicum, efficitur etiam phyſicam fore concluſionem.
Sed enim
hoc
miſſo manifeſtiſsimè perſpiciemus, notitiam motus diuino a habitu non abhorrere.
In primis
enim
4. Met. l docet Ariſtoteles, primi philoſophi munus eſſe contemplari omnes ſpecies entis.


atqui
motus eſt ſpecies entis.
m & motum igitur primus philoſophus contemplabitur. Prætereà

cùm
prima philoſophia non habeat ſubalternam, ad hanc alia tranſitus fieri nequit.
Ne igitur fiat
tranſitus
, oportet in eadem ſcientia conſiderari definitum in qua partes definitionis habentur.
At
verò
partes definitionis ipſius motus ſunt de prima philoſophia.
& motus igitur. Motus etenim
definitur
.
Actus eius quod eſt in potentia, quatenus in potentia. omnes autem norunt, actum &
poteſtatem
ad diuinam methodum pertinere.
n Inſuper potentia definitur per motum. Omitto

etiam
ſtudio breuitatis multa loca Alexandri & Auerrois o qui huic ſententiæ ſubſcripſerunt.

Accedit
eodem, quòd termini communes qui ab Ariſtotele 5. primæ philoſophiæ deſcribuntur,
ex
omnium philoſophorum ſententia ſunt eius methodi.
ergo & cauſſæ. quare etiam cauſſa effi­
ciens
.
Atqui genus hoc cauſſæ per motum definitur. & eius igitur definitio partesque. definitionis.
quamobrem & motus per quem cauſſa efficiens definitur. Poſtremò ſubſtantiæ ſeparatæ aliquid
efficiunt
in entibus & rebus naturalibus per motum.
itaque etiam phyſice mouent. p Sed à pri­

mo
philoſopho cognoſcendæ ſunt, vt efficiunt: ergo & per motum cognoſcantur oportet.
Motus
igitur
ad primum philoſophum pertinebit.
ergo & demonſtratio quæ vtitur motu, non erit ab
ipſo
aliena.
Sed hæc ſatis hactenus dubitata ſint. nunc docebo quid ſentiam. id verò duorum capitum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index