Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1mam baſim; vis oppoſita ſic retundet, vt cùm in
primo
momento ſeptem fuerint, in ſecundo ſint tan­
tùm
quinque, in tertio tantùm tres, in primo tan­
tùm
vnus.
Memorià autem tenendum eſt, loqui nos
ſemper
tantùm de eo, quod eſt perpendiculare in
motu
; cùm id quidem, quod eſt horizontale, eſſe
ex
ſe æquabile, aliquoties iam inculcatum ſit.
Præ­
tereò
ſeruari eandem proportionem, ſi graue decidat
non
ad perpendiculum, ſed ſupra planum horizonti
obliquum
; nam ſegniùs id quidem pro ratione obli­
quitatis
, ſed facto nihilominùs eadem ratione incre­
mento
, vt experiri licet globulis demiſſis per tubulos
vitreos
, cuiuſmodi confici plureis in hunc vſum cura­
uimus
.
Prætereo eandem quoque ſeruari circa nu­
merum
vibrationum, ſiue excurſuum, recurſuúmque
vt
diximus, rerum penſilium, quatenus chordatum,
quibus
appenduntur, longitudines ſunt vt quadra­
ta
vibrationum: adeò vt, ſi ex quatuor chordis prima
ſit
vnius pedis, ſecunda quatuor, tertia nouem, quar­
ta
ſexdecim, quo tempore quartum penſile peraget
vnam
vibrationem, tertium peragat duas, ſecundum
treis
, & primum quatuor.
Prætercò tandem exinde
eſſe
, vnde tam Galileus, quàm Merſennus noſter, &
alij
definiant quanto tempore lapis caſurus in cen­
trum
vſque (ſi perforatam Terram concedas) ex ſuper­
ficie
fuerit, quanto ex Luna, quanto ex Sole, quanto
ex
ſideribus fixis.
Supponunt quippe eandem acce­
lerationis
proportionem ſeruari; tametſi ex eo ca­
pite
non videatur eadem futura; quòd eadem vbique
impellens
, attrahenſque vis futura non ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index