Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 158 > >|
1mam baſim; vis oppoſita ſic retundet, vt cùm in
primo momento ſeptem fuerint, in ſecundo ſint tan­
tùm quinque, in tertio tantùm tres, in primo tan­
tùm vnus.
Memorià autem tenendum eſt, loqui nos
ſemper tantùm de eo, quod eſt perpendiculare in
motu; cùm id quidem, quod eſt horizontale, eſſe
ex ſe æquabile, aliquoties iam inculcatum ſit.
Præ­
tereò ſeruari eandem proportionem, ſi graue decidat
non ad perpendiculum, ſed ſupra planum horizonti
obliquum; nam ſegniùs id quidem pro ratione obli­
quitatis, ſed facto nihilominùs eadem ratione incre­
mento, vt experiri licet globulis demiſſis per tubulos
vitreos, cuiuſmodi confici plureis in hunc vſum cura­
uimus.
Prætereo eandem quoque ſeruari circa nu­
merum vibrationum, ſiue excurſuum, recurſuúmque
vt diximus, rerum penſilium, quatenus chordatum,
quibus appenduntur, longitudines ſunt vt quadra­
ta vibrationum: adeò vt, ſi ex quatuor chordis prima
ſit vnius pedis, ſecunda quatuor, tertia nouem, quar­
ta ſexdecim, quo tempore quartum penſile peraget
vnam vibrationem, tertium peragat duas, ſecundum
treis, & primum quatuor.
Prætercò tandem exinde
eſſe, vnde tam Galileus, quàm Merſennus noſter, &
alij definiant quanto tempore lapis caſurus in cen­
trum vſque (ſi perforatam Terram concedas) ex ſuper­
ficie fuerit, quanto ex Luna, quanto ex Sole, quanto
ex ſideribus fixis.
Supponunt quippe eandem acce­
lerationis proportionem ſeruari; tametſi ex eo ca­
pite non videatur eadem futura; quòd eadem vbique
impellens, attrahenſque vis futura non ſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index