Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 334 > >|
1quem locum feratur, ut flumina ſeruntur verſus mare,
ac totus aer, Euro flante, fertur verſus Occidentem.
Quod ubi contingit, omnino neceſſe eſt, corpus du­
rum, in tali fluido exiſtens, ſimul cum ipſo deferri; nec
obſtat regula illa quarta, juxta quam, ut paullò antè
dillum eſt a, corpus quieſcens à nullo alio ſe minori,
quantumvis celeriter acto, poteſt ad motum impelli.
LXI.
Cúm corpus fluidum
totum ſimul verſus
aliquam partem fer­
tur, neceſſariò ſecum
deferre corpus du­
rum quod in ſe con­
tinet.
25
5

Quinimò, ſi ad veram & abſolutam motús naturam
attendamus, quá conſiſtit in tranſlatione corporis
moti ex viciniâ corporum aliorum ſibi, contiguorum,
&sin utroque ex corporibus, quae ſe mutuò contingunt,
eſt aequalis, quamvis non eodem modo ſoleat nomi­
nari: plan agnoſcemus, non tam proprià moveri cor­
pus durum, cum ſic à `fluido ipſum continente defer­
tur, quàm ſi non ab eo deferretur, quia tunc nempe
à vicinis iſtius fluidi particulis minús recedit.
LXII.
Cúm corpus durum à
fluido ſic deſertur,
non idcirco moveri.
10
15

Unum autem adhuc eſt, in quo experientia regulis
motûs, paulló antè traditis b, valde videtur adverſari:
nempe quòd videamus multa corpora, manibus no­
ſtris long minora, tam firmiter ſibi mutuò adhaerere
ut nullâ earum vi ſejungi poſſint.
Si enim illorum par­
tes nullo alio glutino ſibi invicem adhaereant, quàm
quòd ſingulá juxta vicinas quieſcant c, & omne corpus
quod quieſcit, ab alio ſe majori quod movetur, poſſit
ad motum impelli: non apparet primà fronte ratio,
cur (exempli cauſâ) clavus ferreus, vel aliud quod­
libet, non magnum, ſed valde durum corpus, ſolâ vi
manuum noſtrarum in duas partes dividi non poſſit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index