Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 406 > >|
1fronte ad regulam et perpendiculum expoſita. Incerta ea eſt in qua
lapis incertus ita inſeritur / ut quodque latus quoad per eius lineas li
cuerit contigui lapidis lateribus hæreat ad unguem.
Huiuſmodi la
pidum
adiunctionibus in ſilicea uiarum ſtructura utimur.
Cæterum his generibus uariis locis uarie utemur: Nam ad podium
cruſtam non niſi quadrato ponemus lapide prægrandi præduro.
quod ſi
ſtructuram quidem eſſe / uti diximus quoad eius fieri poſſit / integram
et ſolidiſſimam oportet: Et toto ipſo in muro nuſquam eſt ſoliditate
firmitateque opus maiore quam iſtic: Quid in unico ſi queas lapide: aut
certe numero lapidum firmabis eo: qui ad unius integritatem perpe
tuitatemque
ſit per quae proximus.
Prægrandis quidem quo argumento la
pis tractetur atque admoueatur: quando id genus uel maxime ad orna
mentum ſpectat: ſuo dicemus loco: Atqui ducito / inquit Cato / ex
firmo lapide et calce uti ſupra terram opus extet pedes: reliquam ue
ro parietis partem / uel etiam crudo ſi libeat latere fieri non uetant.
Hunc ea ratione hic motum in promptu eſt: quod guttis ſtillantium ex
tectis imbrium ea parietis pars abroditur.
Sed nos cum ueterum ædificia
repetimus intuemurque / cum alibi paſſim has recte conditorum ædifi
ciorum
partes præduro eſſe ſubſtitutas lapide: tum et apud eas gen
tes / ubi pluuiarum iniuriam non uereantur: ſuiſſe qui ad pyramidem ro
tam ſubſtrauerint baſim apud ægyptum nigro lapide præduro: fit
ut rem latius interpreter: Nam ueluti in ferro ære ac cæteris eiuſ
modi / ſi iterato atque iterato in contrarias partes inflectantur fatiſcunt:
et poſtremo laſſata rumpuntur: Ita et corpora alternis offenſionibus
laceſſita maxime uitiantur atque corrumpuntur.
Quam rem ipſam aduerti
ex pontibus præſertim ligneis: Nam quæ partes temporum uiciſſitu
dinibus modo ſiccæ ſolis radio et uentorum afflatu: modo madentes
nocturnis aquæ uaporatonibus ſunt: eas quidem ociſſime reddi exeſas
atque penitus carioſas uidemus.
Ipſum idem licet uidere ex murorum
partibus his quæ imæ propter ſolum extent: Nam alternis humorum
et pulueris contaminationibus commacerantur atque abroduntur.
Qua de re
ipſe ſic ſtatuo totius ædificii podium / duro et firmiſſimo et præ
grandi lapide aſtruendum: quo crebris contrariorum offenſionibus
tutiſſimum perſeueret: Et duriſſimi quales ſint lapides / ſit libro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index