E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
Qui primus potuisti, inlustrans commoda vitae,
Te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
Fixa pedum pono pressis vestigia signis,
Non ita certandi cupidus, quam propter amorem ,
Quod te imitari aveo. quid enim contendat hirundo
Cygnis? aut quidnam tremulis facere artibus hedi
Consimile in cursu possint, ac fortis equi vis?
Tu pater, & rerum inventor; tu patria nobis
Suppeditas praecepta; tuisque ex, inclute, chartis,
Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta;
Aurea, perpetua semper dignissima vita.
Nam simul ac ratio tua coepit vociferari,
Naturam rerum haud divina mente coortam:
Diffugiunt animi terrores: moenia mundi
Discedunt; totum video per inane geri res:
Apparet divum numen, sedesque quietae;
Quas neque concutiunt venti, nec nubila nimbis
Aspergunt, neque nix acri concreta pruina
Cana cadens violat; semperque Innubilus aether
Integit, & large diffuso lumine ridet.
Omnia suppeditat porro natura, neque ulla
Res animi pacem delibat tempore in ullo.