Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 258 > >|
1 omnia perduxit rerum natura creatrix;
ut fit ubi nilo iam plus est quod datur intra
vitalis venas quam quod fluit adque recedit.

omnibus hic aetas debet consistere rebus,
hic natura suis refrenat viribus auctum.

nam quaecumque, vides hilaro grandescere adauctu
paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
non ita sunt late dispessa ut multa remittant
et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.

nam certe fluere adque recedere corpora rebus
multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
donec alescendi summum tetigere cacumen.

inde minutatim vires et robur adultum
frangit et in partem peiorem liquitur aetas.

quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
et quo latior est, in cunctas undique partis
plura modo dispargit et ab se corpora mittit,
nec facile in venas cibus omnis diditur ei
nec satis est, proquam largos exaestuat aestus,
unde queat tantum suboriri ac subpeditare.

omnia debet enim cibus integrare novando
et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
nequiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
quod satis est neque quantum opus est natura ministrat.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index