Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < of 403 > >|
1venit, neutro modo etiam ad perpendicu­
lum ad nos venient: igitur æſtas non vbi­
que erit.
Cur non vbi­
que ſemper
æſtas.
Quomodo
plana ſpecu­
la vt reddant
radium per­
pendicularem
,
debeant col­
locari in ſole.
Ædificia
quæ multum
excalefacere
aërem poſſunt.
Liquet autem ex his, ædificia poſſe fieri,
quæ etiam hyeme non parum aërem exca­
lefacient.
Hæc verò non ad terræ centrum
erecta rectè eſſe oportet, ſed vt Solem hye­
malem ad perpendiculum excipiant.
Itaque
vt exemplum rei præbeam, ſit habitatio no­
ſtra in A, ſuper plano AF, quæ ad perpendi­
culum è noſtro vertice ad centrum terræ AB
quam conſtat diſtare ab æquinoctij circu­
lo partibus 44. & media: ab hyemali igitur
53[Figure 53]
diſtabit partibus 68. fiat igitur circuli pars
quarta BCF, & fiat BC partium 22. ex his
quibus BF ex nonaginta, diſtabit igitur pun­
ctus C partibus nonaginta ab hyemali tro­
pico: quare cùm Sol ibi erit, erecta plana
aut caua cylindrica ſuperficie A C, in meri­
die radios ad perpendiculum excipiet.
Fiat
etiam arcus CE partium 47. & iuxta decli­
nationem cuiuſque diei Solis deſcribantur
partes, & moles AC retrò agatur: ſicque to­
to anno radios ad perpendiculum ſtantes
excipiet, vt ante tempus olera & fructus
habere poſſis, reddatúrque iucunda manſio.
Iam his de cauſis intelligis non ſolùm
duplicem eorum, qui ad perpendiculum
ſtant radiorum rationem, ſed etiam vmbra­
rum diſcrimina, quæ qui­
dem in omnibus mutantur
corporibus ob ſitum cor­
poris, ſola ſphæra exce­
pta: nam illa eodem lo­
co manens, luce etiam qui­
eſcente eandem vmbram
facit.
At non ſic reliqua
corpora, ſed virgæ ſi ſe­
cundum radiorum Solis
longitudinem extendantur,
nullam propemodum faciunt
vmbram, niſi quantam
54[Figure 54]
ipſa virga habuerit craſſitudinis.
Si verò
virga ſic ſtatuatur, vt vmbra eius ad per­
pendiculum ſit ſuper vmbram erectæ al­
terius virgæ in plano, tunc erit hæc vm­
bra media, æqualíſque ad vnguem ipſi vir­
gæ, niſi quantum ex elongatione à plano

terræ propter Solis magnitudinem illi de­
ceſſerit: quod perexiguum tamen eſt: ita
tamen perexiguum, quod omne corpus So­
li expoſitum hac ratione vmbram finit in

tanta diſtantia, quanta eſt magnitudo di­
metientis illius corporis centies ac nouies
ſumpta: talis enim proportio diſtantiæ So­
lis à terra ad ſuam, ſcilicet Solis diametrum
fermè.
Ex quo patet, non obſcura ratio co­
gnoſcendi proportionem altitudinis, cuiuſ­
cunque ſyderis ad ſuam magnitudinem.
Nam
collocata ſphæra notæ diametri in ſummo
montis, videbis qua in diſtantia finiatur vm­
bra, inde colliges eam eſſe proportionem al­
titudinis ad diametrum ſy­
55[Figure 55]
deris, quæ eſt rectæ diſtantiæ
inter locum finis vmbræ, &
diametrum ſphæræ.
Cum
igitur ſuper virgam plano
æquidiſtantem, quæ vmbram
ſibi æqualem faciat, virgam
aliam ſuper, ad perpendicu­
lum conſtitues, ita quòd So­
lis radius ſuper eam rectè
cadat, tunc maxima vmbra
fiet, quæ à tali magnitudi­
ne, & Solis tali ſitu poſſit
prouenire.
Hæc autem non
paulò maior erit ipſa virgæ
longitudine.
Contingítque
hoc ob plani terræ inclina­
tionem à ſitu ſuperficiei, in quam ex cen­
tro Solis ad perpendiculum ductus radius
cadit: reliquæ omnes intra hos terminos
conſtituuntur, permiſcentúrque magnitudi­
nis & paruitatis cauſæ, vt ad hos ſimpli­
ces ſitus magis aut minus acceſſerint.
Cæ­

terum ſeu ex centro ſolo Solis, ſeu ex toto
ambitu radij dirigantur quodlibet opacum
quantumcunque magnum, æqualem facit
vmbram, ſi iuxta ſitum ad perpendiculum
ſteterit ſuper ſuperficiem,
56[Figure 56]
quæ ex centro Solis ad per­
pendiculum ſtat ſuper pla­
num, illud diuidens iuxta
totam inclinationem, nam
radij ob diſtantiam opacum
amplectentes æquidiſtantes,
vtroque modo procedunt ex­
quiſitè, ſi ex centro ob in­
finitam proportionem A D
& A E ad D E, vel ſi ex to­
to ſole ob maximam pro­
portionem C E & B D ad
BC, aliquanto breuior fit in
longa diſtantia vmbra opa­
co: quoniam radij C E H
& BDK minimùm ab æqui­
diſtantibus differunt.
Ita ſeu
ſtatuas hoc ſeu illud in illo
ſitu, vmbra ſemper opaco
æqualis eſſe videtur.
Sola ſphæra
ſita vmbram
non mutat.
Omnis cor­
poris vmbra
finitur.
Ratio cogno­
ſcendi pro­
portionem
cuiuſcunque
ſyderis ad
ſuam altitu­
dinem.
Seu radij ex
centro ſolis,
ſeu terminis
eius etiam
prodeant,
vmbræ erunt
eædem.
Verùm, vt ad Solis altitu­

dinem, cæterorumque aſtro­
rum reuertar, illud demirari
contingit, cur aſtra omnia
nos iter agentes ſequi videantur, ripæ au­
tem recedere à nobis ac retrò agi dum præ­
teruehimur naui?
Cauſa non obſcura eſt,
quoniam cùm aſtrorum diſtantia ad to­
tam terræ magnitudinem maximam ha­
beat proportionem, locum ſyderis progreſ­
ſus noſter mutare non poteſt: quod enim
oculus non percipit eſſe, ac ſi non foret,
iam docuimus.
Cum igitur ſydus, gratia
exempli, nos præcedit cubiti magnitudine,
cum per terna millia paſſ.
proceſſerimus,
cubiti magnitudine ſydus etiam præcede­
re nos oportet videri: quoniam terna
millia paſſ.
cum ſyderis altitudine an-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index