Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium
page |< < (28) of 389 > >|
8028THEORIÆ11Alia, quæ vi-
dentur nihil.
& ſunt ali-
quid: diſcri-
men inter ra-
dicem imagi-
nariam, & ze-
ro.
61. Et quidem eodem pacto ſtatus quidam realis eſt
quies, ſive perſeverantia in eodem modo locali exiſtendi;
ſtatus quidam realis eſt velocitas nulla puncti exiſtentis,
nimirum determinatio perſeverandi in eodem loco;
ſtatus
quidam realis puncti exiſtentis eſt vis nulla, nimirum deter-
minatio retinendi præcedentem velocitatem, &
ita porro:
plurimum hæc diſcrepant a vero non eſſe.
Caſus ordinatæ re-
ſpondentis lineæ EF in fig.
9. differt plurimum a caſu
ordinatæ circuli reſpondentis lineæ C D figuræ 8:
in prima
exiſtunt puncta, ſed compenetrata, in ſecunda alterum pun-
ctum impoſſibille eſt.
Ubi in ſolutione problematum deveni-
tur ad quantitatem primi generis, problema determinationem
peculiarem accipit;
ubi devenitur ad quantitatem ſecundi ge-
neris, problema evadit impoſſibile:
uſque adeo in hoc ſe.
cundo caſu habetur verum nihilum, omni reali proprietate
carens;
in illo primo habetur aliquid realibus proprietatibus
præditum, quod ipſis etiam folutionibus problematum, &
con-
ſtructionibus veras ſufficit, &
reales determinationes; cum
realis, non imaginaria ſit radix æquationis cujuspiam, quæ
ſit = 0, ſive nihilo æqualis.
22Conclufio pro
ſolutione ejus
objectionis.
62. Firmum igitur manebit ſemper, & ſtabile, ſeriem rea-
lem quamcunque, quæ continuo tempore finito duret, de-
bere habere &
primum principium, & ultimum finem realem,
ſine ullo abſurdo, &
ſine conjunctione ſui eſſe cum non eſſe,
ſi forte duret eo ſolo tempore;
dum ſi præcedenti etiam exti-
tit tempore, habere debet &
ultimum terminum ſeriei præce-
dentis, &
primum ſequentis, qui debent eſſe unicus indiviſi-
bilis communis limes, ut momentum eſt unicus indiviſibilis
limes inter tempus continuum præcedens, &
ſubſequens. Sed
hæc de ortu, &
interitu jam ſatis.
33Applicatio le-
gis continuita-
tis ad colliſio-
nem corporum.
63. Utigitur contrahamus jam vela, continuitatis lex & indu-
ctione, &
metaphyſico argumento abunde nititur, quæ idcirco
etiam in velocitatis communicatione retineri omnino debet, ut
nimirum ab una velocitate ad aliam nunquam tranſeatur, niſi
per intermedias velocitates omnes ſine ſaltu.
Et quidem in ip ſis
motibus, &
velocitatibus inductionem habuimus num. 39, ac
difficultates ſolvimus num.
46, & 47 pertinentes ad velocitates,
quæ videri poſſent mutatæ per ſaltum.
Quod autem pertinet ad
metaphyſicum argumentum, ſi toto tempore ante contactum ſubſe-
quentis corporis ſuperficies antecedens habuit 12 gradus velocitatis,
&
ſequenti 9, ſaltu facto momentaneo ipſo initio contactus; in
ipſo momento ea tempora dirimente debuiſſet habere &
12, & 9 ſi-
mul, quod eſt abſurdum.
Duas enim velocitates ſimul habere
corpus non poteſt, quod ipſum aliquanto diligentius demonſtrabo.
44Duo velocita-
tum genera,
potentialis, &
actualis.
64. Velocitatis nomen, uti paſſim uſurpatur a Mechanicis,
æquivocum eſt;
poteſt enim ſignificare velocitatem actualem,
quæ nimirum eſt relatio quædam in motu æquabili ſpatii per-
curſi diviſi per tempus, quo percurritur;
& poteſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index