Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
71
71 (53)
72
72 (54)
73
73 (55)
74
74 (56)
75
75 (57)
76
76 (58)
77
77 (59)
78
78 (60)
79
79 (61)
80
80 (62)
< >
page |< < (62) of 430 > >|
8062GVL. PHIL. ANNOT. autem, nominat in fronte ſolum columnatam. Amphipro-
stylon vero, vtrin, idest in fronte &
poſti co columnas
habentem.
Genus ædium in antis fieri existimauit Her-
molaus, antis per ambitum templi extra parietes adhibi-
tis, Vitruuius certe, non niſi ex fronte ita appellauit.
Hypæthri vocabu um, ſatis indicat cuiuſmodi ædes eſſet,
nempe ſub diuo ſine vllo tecto.
CVM HABE-
BIT IN FRONTE ANTAS PA-
RIETVM.
Antas hoc loco interpretor lapideas pi-
las in parietũ extremis partibus.
HVIVS EXEM
PLAR ERIT AD TRES FORTV-
NAS, EX TRIBVS QVOD EST
PROXIME PORTAM COLLI-
NAM.
Iſtorum templorum, ne ruinæ quidem ſu-
perſunt, &
apud alium auctorem quòd meminerim, non
legi.
Porta autẽ Collina, in hodiernum diem Salaria vo-
catur, ab antiqua proxima via.
IN VERSV-
RIS.
Verſura hic ſignificat flexum angulorum in pa-
rietibus exteriorem, nam aliud ſcribimus lib.
5. cap. 6.
HVIVS EXEMPLAR EST IN IN-
SVLA TYBERINA IN ÆDE IO-
VIS ET FAVNI.
Iouis quidem templum Ro-
mæ fuit iuxta ædem Æſculapii, Fauni autem, in initio
inſulæ Tyberinæ.
Ouidius Fastorum lib. 1.
Quod tamenex illis licuit mihi dicere fastis,
Sacrauere patres hæc duo templa die.
Accepit Phæbo Nympha Coronide natum,
Inſula diuidua quam premit amnis aqua
Iuppiter in parte eſt, cœpit locus vnus vtrun,
Iunctá ſunt magno templa nepotis auo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index