Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
71
71 (65)
72
72 (66)
73
73 (67)
74
74 (68)
75
75 (69)
76
76 (70)
77
77 (71)
78
78 (72)
79
79 (73)
80
80 (74)
< >
page |< < (74) of 760 > >|
8074PHYSICORVM ARIST. conſiderationẽ hoc facere modo, ut ipſum quid eſt tale aßi-
gnetur:
ut ea quæ dubitantur, ſoluantur: & ea quæ compe-
tere loco uidentur, inſint:
& inſuper ipſa difficultatis, &
dubitationum, quæ circa ipſum fiunt, cauſa pateat:
ſic enim
unum quodq;
pulcherrimè demõstrari profectò poteſt. Si
igitur motus iste non eſſet, qui ad locum accõmodatur, lo-
cus ſanè non quæreretur:
quod quidẽ ante omnia eſt ani-
maduertẽdum.
Ob hoc enim & cœlum maximè in loco eſſe
putamus, quia ſemper motu cietur.
Hîc autem triplex eſt:
latio, accretio, & decretio. Nam in accretione, decretio-
néue fit ſanè mutatio:
& quod prius hic erat, id eſt ad ma-
ius, aut ad minus, translatũ.
Mouẽtur autẽ alia per ſe actu,
alia per accidens.
Et borum alia per ſe moueri poſſunt, ut
corporis partes, atq;
nauigij clauus. Alia nequeũt. ſed per
accidens ſemper mouẽtur, ut albedo, atq;
ſcientia: hæc enim
proptereà mutantur loco, quòd id in quo ſunt, mutatur.
At-
qui diximus in cælo tanquã in loco eſſe, quia in aëre ſumus,
hic autem eſt in cælo:
& item in aëre non uniuerſo, ſed ob
ultimũ ipſius &
continens, in aëre dicimus eſſe: nam ſi uni-
uerſus aër ſit locus, locus profectò cuiuſq;
nõ erit æqualis
ei, cuius eſt locus, at æqualis eſſe uidetur:
talis autẽ eſt is, in
quo primò quippiam eſt.
Cùm igitur non diuiſum eſt id,
quod cõtinet, ſed continuum:
tum in illo non tanquã in lo-
co, ſed ut pars in toto dicitur eſſe.
At cùm diuiſum eſt, atq;
tangit, tum in primc eſt ultimo cõtinentis, quod quidẽ neq;

pars eſt eius, quod eſt in ipſo, neq;
maius, ſed æquale: in eo-
dem enim ſunt eorum ultima.
quæ ſeſe tangunt. Atq; ſi con
tinuum quidem eſt, non in illo, ſed cum illo mouetur.
Sin
uerò diuiſum eſt in illo, ſiue illud moueatur, ſiue non mouea
tur.
Inſuper cùm non eſt diuiſum: ut pars in toto

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index