Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
71
71 (59)
72
72 (60)
73
73 (61)
74
74 (62)
75
75 (63)
76
76 (64)
77
77 (65)
78
78 (66)
79
79 (67)
80
80 (68)
< >
page |< < (68) of 672 > >|
Mauroc. Prorſus ita eſſe, vt ais, perſuaſum habeo; non ta-
men
hæc experimenta aſſenſum extorquerent, niſi cum cœteris
argumentis
conſentirent, quibus adducor, vt credam ignem
omnium
ſublunarem hanc vniuerſitatem conſtituentium elemen-
torum
grauiſſimum eſſe, atque illi infimum deberi locum in Sy-
ſtemate
elementari.
Cum enim Telluris, Aquarum, & Aëris or-
dinem
manifeſtò teneamus, non niſi ſupremus aut infimus locus
Igni
reliquus eſt.
At ſupra aërem Ignis ſuapte naturâ maximè
operoſi
elementum conſiſtere otioſum, nullo argumento aut à
calore
hæc inferiora fouente, aut à luce nocturnas tenebras diſcu-
tiente
, aut à Naturæ indigentiâ, petito ſuadetur:
Niſi fortè eo
tantùm
conſilio ibi conſtitutum Ignem fingamus, vt nullum ſpa-
tium
inane relinquatur;
ſed hoc munus abundè explere poteſt
aër
lunari regioni finitimus.
Contra verò qui neſciat potiſſimum
res
cunctas gignendi inſtrumentum Naturæ eſſe Calorem, Caloris
originem
ex Igne duci, Ignis efficacitatem longè eſſe maiorem, ſi
congeſtus
fuerit, quàm ſi diſſipatus?
Maiore igitur prouidentiâ,
rerum
ortus à Naturâ adminiſtrantur, ſi circa Orbis centrum in-
trà
Telluris viſcera Ignem concluſit, quam ſi illum in extremo
elementaris
Syſtematis ambitu ad ampliſſima ſpatia dilatatum at-
que
diffuſum eneruâſſet.
Vtquid enim, ſi corpora ferè omnia in
terræ
ſinu ex elementorum permiſtione gignuntur, tanto inter-
uallo
ſepoſitus ignis huc eſſet aduocandus, vt demum in imas
fodinarum
latebras contruderetur, cum potuerit in proxi-
mo
præſto eſſe, faciliuſque cum cœteris miſceri, ac tem-
perari
?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index