Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1ex G in Q, non nonupla eiuſdem, ſed tripla: & ac­
quiſita ex I in B, non ſexdecupla, ſed quadrupla eſt:
quatenus quidem experiundo obſeruare licuit, con­
ſtitutam pilam ſupra planum libellatum, appoſitum­
que ad M, ad O, ad Q, ad B, dum percuteretur, pro­
pellereturque à globis incurrentibus, aſſequi velocita­
tem, excurrereque, non iuxta numeros quadratos,
quales ſunt ſpatiorum CM, EO, GQ, IB; ſed iuxta
radices ipſorum, qualia ſunt & tempora, vnum, duo,
tria, quatuor.
Quamobrem & fuit iteratò procliue
intelligere percuſſionem quoque à re ſecundum per­
pendiculum cadente factam, ſequi rationem non
quadratorum, ſeu ſpatiorum, ſed radicum, ſeu tem­
porum; atque ita, quò cadens graue vehementiùs
feriat duplò, triplò, quadruplò, cadere debere ex al­
titudine non duplò, triplò quadruplò; verùm, quadru­
plò, nonuplò, atque ſexdecuplò maiore.
De Experimento in Bilance facto ac aliud reuera probante,
quàm velocitates eſſe ſicut spatia.
XXIII. Verumtamen, hiſce dimiſſis, acceden­
dum eſt ad ſecundam, peculiaremve experientiam,
cui totam ſcientiam ſuper-exſtruis, & de qua in hunc
modum præfaris. Atque, vt quam tibi promiſi expe­
rientiam, cum fœnore etiam exhibeam, adiungam & aliam,
à nullo mortalium hactenus obſeruatam, quæ & priorem
perfectißimè includat, & non rationem ſolùm, quâ celeritas
in naturali deſcenſu grauium augetur, ſed eiuſdem quoque
celeritatis pene incredibilem modum, ac menſuram, exactiſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index