Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (67) of 795 > >|
8167DE MAGNETE. fabri lances facere ſolent: tum ſumſi ferreos cylindros longos, aut
virgas, quorum pondera fuerunt 2500, 6800, 14580 granorum,
his prius accuratiſſime notatis, ferramenta affricui præſtanti
Magneti, &
ſingula ſeorſim iterum examinavi in media camera,
ne ulla actio in ferream Libram, aut in aliquod Ferrum pavimenti
vel lacunaris exerceri poſſet per vim Magnetis communicatam:
fa-
teor autem me in hiſce omnibus caſibus nullam differentiam pon-
deris obſervare potuiſſe:
ut certior fierem, an Libra quidem ſatis
mobilis foret, grani dimidium alterutri imponebam parti, a quo
deprimebatur, unde de illius mobilitate dubitare non poteram.
Mi-
rabar hoc omnino, quia hæc Experimenta non congruebant cum
Whiſtonianis, quæ profecto etiam a Viris exercitatiſſimis inſtituta
ſunt, quibus plus dexteritatis &
accurationis in capiendis experi-
mentis, quam mihi ipſi adſcribo;
mihi itaque primum non confiſus,
cum aliis virgis &
parallelopipedis ferreis cùm 8050, tum 15565 gra-
norum alio die inſtitui tentamina, &
attendi ad omnia quæ Expe-
rimentum turbare poſſent, deponens quicquid ferri gerebam, axin
trutinamque Libræ abſterſi, acuique, ut mobiliſſima omnino eſſet
Libra, inſtitutis vero iterum tentaminibus, idem pondus manſiſſe
obſervavi:
Quamobrem hic varius Experimentorum eventus pen-
det, vel a diverſâ vi, qua varii Magnetes in Ferrum agunt, quorum
alius Ferrum redderet levius, alter idem pondus in eo relinqueret;
vel a diverſa cura, quacum experimenta capta ſunt; quod ſi Whi-
ſtoniana examinemus, aliquid miri in ſe comprehendere videntur:

Ferrum 4585 {1/8} granorum amittit 2 {5/8} grana:
aliud gravius & 14792 {1/2}
granorum amittit 2 {1/2} grana:
adeoque Ferrum gravius minus ponderis a-
miſiſſet, quam levius, cum in alio Experimento graviſſimum Ferrum
65726 granorum amiſerit 14 grana, adeoque iterum plus;
quæ non ad-
modum inter ſe congruere videntur, cur enim illudFerrum 14792 {1/2} gra-
norum non amiſit plus ponderis poſtquam Magneti affrictum fuit
quam illud 4585 {1/8} gran.
? attamen Whiſtoniana obſervata negari ne-
queunt, quia continent modo Experimenta:
facile autem in ponderan-
do corpore aliquem errorem committimus ſi adminimas circumſtantias
non attendamus, ut expertus didici Cum enim in initio Experimentum
Whiſtonirepetebam, ſuſpendi virgas ferreas ex fune cannabino, longo,
anſerini calami craſſitie;
quid fit? ignem forte in loco, in quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index