Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1gulum nullum ſenſilem faciunt. Proce­
dentibus igitur nobis, vt ſemper nos videa­
tur cubito antecedere, ſydus neceſſe eſt, vt
nobiſcum moueri videatur: atque eadem ra­
tione quæ poſt terga ſunt, vt ſequi videan­
tur, pariter neceſſe eſt.
At ſi alium ambulan­
tem inſpicias, tu autem quieſcas, illa non
moueri videbuntur.
Verùm ſydera ob aſpe­
ctus diuerſitatem, non eundum ſitum oculi
tui comparatione habebunt: nam aliqua vi­
debitur poſt tergum reliquiſſe quæ ante
erant, quod cùm in nobis ipſis contingere
nequeat, ſed vt videamus ſydera ſemper ſub
eodem ſitu loci, noſtri comparatione ſub quo
prius fuerant, neceſſe eſt vt nobiſcum hac
de cauſa venire videantur, ac nos perpetuò
comitari.
At in naui cùm quieſcere nobis vi­
deamur, procedente autem naui, quæ ante
erant, poſt terga relinquuntur: cùm igitur
oculus motum percipiat, nos autem putat
quieſcere, quia in naui quieſcimus, neceſſe
eſt vt arbitretur ripas & arbores moueri
verſus nos, ac deinde poſt terga, contraria
ſyderum motus ratione.
Cur aſtra
nos iter
agentes ſe­
quantur, ri­
pæ autem re­
trò fugiant.
Cur ſol &
aſtra cum cœ­
lum in 24­
horis circun­
eant
, quieſ­
cere tamen
videantur.
Eadem de cauſa dubitare, ſed contrario
modo, contingit, cur Solis radij, cùm totum
terræ ambitum circumeat, & Sol cœlum,
neque Sol tamen in cœlo, neque radij in ter­
ra moueri videntur, cùm ipſi radij millies
millena paſſuum ſingulis horis, ſi non plus,
ſaltem procedant?
De Sole cauſa eſt, quia
circulus in quo circumfertur, haud magnus
oculo videtur, ideo motus videtur: moueri
autem non cùm ſenſim procedat, & mini­
mum ſit ſpatium quod pertranſire cernitur,
& (vt clarius dicam) angulus quem facit ſin­
gulis momentis ob motum eſt inſenſilis: igi­
tur iuxta noſtra ſuppoſita, quæ antea docui­
mus, Sol non videbitut moueri, nec vllum
aliud ſydus eadem ratione.
Obiicies forſan,
quòd luna ſi in terræ ſuperficie circumfera­
tur, celerrimè moueri videretur?
at in cœlo
velocius, & iuxta eandem proportionem mo­
uetur?
Sit igitur mota ex A in B, oculus C
conſtat magnam eſſe proportionem ad DF.
moueatur etiam aliquid eodem tempore ex
D in G, ſic vt C ſit in linea BF.
Dico igitur,
velocius motum videri ex D in G, quàm ex
A in B. nam angulus ACB, paulò maior eſt
57[Figure 57]
angulo AFB, quia ángulus CBF, eſt inſenſi­
lis fermè, ob paruitatem CF. ſi igitur pona­
tur AFB, inſenſilis erit & A C B. primum
ergo quod depræhenditur ſit angulus ACB,
& arcus ACB, antea igitur inſenſilis fuit
motus.
At quia C G eſt prorſus inſenſilis
comparata ad BC, & BG, erit angulus BCG
quaſi rectus, igitur & angulus DCG per
dicta primo elementorum D G igitur mul­
to maior quàm DC eò quòd D rectus eſt:
erit enim D G C angulus æqualis fermè an­
gulo A C B, quare D manifeſtè videbitur
motum in G, ac longè velocius quàm ex
A in B.
Ex hoc ſequitur, quòd quanto al­
tiora erunt, tantò minus moueri videbun­
tur, tametſi velocius verè & iuxta propor­
tionem æqualiter mota videri debeant: nam
linea ex C ducta ad punctum in linea F B,
quo altius extendetur, minorem faciet an­
gulum CBG: quare cùm F ſit idem, minor
erit ACB: BCG autem non augebitur, quia
inſenſibilis CG: ergo DCG augebitur, &
linea D G comparata ad D C.
Similiter
58[Figure 58]
& in plano, quo magis procul mouetur ali­
quid, eò tardius moueri videtur.
Sint tres
lineæ AB, BD, DE æquales, oculus in C,
dico quod angulus ACB, maior eſt angulo
BCD, & BCD angulo DCE. nam pro­
portio D C ad DE, maior eſt quàm B C
ad BD, quia BD & DE ſunt æquales, &
59[Figure 59]
CD eſt maior CB, & ſimiliter CB eſt maior
CA, quia angulus A eſt rectus, & CBD,
& CDE obtuſi: igitur CD, maior CB, &
CB maior CA.
Cùm igitur angulus ABC
ſit maior BCD & BDC maior DCE, ſe­
quitur vt angulus ACB, ſit maior BCD: &
BCD maior DCE: igitur A B videbitur ma­
ior BD, & BD quàm DE.
Quòd ſi motus ſit
per tranſuerſum, adhuc eadem lex manet:
nam angulus ACB maior eſt angulo DCE,
igitur linea A B maior videtur linea D E
60[Figure 60]
Quòd ſi eadem diſtantia recta, ac per tranſ­
uerſum aliqua moueantur, quod rectà mo­
uebitur, velocius moueri videbitur: vt ex B
in D, quàm ex A in B. nam cum duæ lineæ
BC & BD æquales ſint duabus lineis BC &
BA, & anguli A, & CBD recti, erit ex dictis
angulus BCA maior angulo B C D: igitur
linea AB maior videbitur, quàm BD: quod
propoſuimus.
Sed ſi motus ſit ex puncto eo­
dem, puta B rectà in E, tranſuerſim in D: dico
quòd BD videbitur maior BE: ſuppoſito quòd
ſint æquales: nam duæ lineæ BE & BD æqua­
les ſunt, & BC communis, & CE maior CD,
igitur angulus DCB maior eſt BCE: quo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index