Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 166 > >|
1re loco deijciebant, ſùbeuntes〈qué〉 deturbabant, ma­
nuś
que conſerebant cum ijs, qui iam ad ſummum
nauis
euaſerant.
Qui rebus talibus gerendis inter­
fuiſſet
, haud abſimilia eſſe duxiſſet ea (ut parua
magnis
componamus) muris quibuſdam, aut etiam
inſulis
multis & frequentibus, qui in mari oppug­
narentur
, uſque adeò iſti quidem naues tranſcende­
re
conabantur, ceu arcem quandam quæ in conti
nenti
eſſet: omniá que quæ ad oppugnandos mu­
ros
facere uidentur, admouebant.
Illi autem qua­
cunque
poterant ratione, & ut in talibus fieri ſolet,
eos
propellebant.
Cum ita〈que〉 diutius pari marte di
micarent
, Cæſar dubius quid ſibi agendum foret,
iuſſit
è caſtris ſibi ignem comportari.
Neque enim
antea
eo uti uoluerat, ſibi ſuis〈qué〉 prædam ſeruare cu­
piens
.
Tunc autem proſpiciens aliter uictoriam ſe
conſequi
non poſſe, ad illud tanquam extremum
auxilium deſcendit.
Ibi uerò genus aliud pugnæ ui­
dere
erat.
Iſti enim ſimul undecunque adnauigan
tes
, in aduerſarios tela ignita conijciebant, faces〈qué〉
ardentes
emittebant: complures ollas etiam carbo
ne
pice〈qué〉 refertas eminus machinis iaculabantur.
Illi autem, ut ſingula quæque poterant, detrude­
bant
.
At ubi ea tela in materiam & ligna inciderant,
flammam〈qué〉
multam utpote in naui excitauerant,
primum quidem ad ea extinguenda aqua dulci, quam
potus
gratia comportabant, utebantur: nonnulla〈qué〉
ea
ratione extinxerunt.
Vbi uerò illa conſumpta
eſt
, hauriebant aquam marinam: & qua ea multa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index