Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 316 > >|
1ita motum etiam habent à natura fluentem: id quod texta­
tus
est Ariſtoteles libro primo de cælo, & mundo particula
centeſima
.
Cælum enim omnia continens, cuncta moderatur,
& hanc elementorum vniuerſitatem recta ratione, ordine cer
to
, & conſtanti conſtantia mouet immutabili: eſt autem ipſius
certa
ratio, lex naturæ, ſumma quippe uis inſita in elemen­
tis
; cui naturæ legi, ceu Imperatori cuidam, dum mouentur
elementa
, parent: & ſine qua, nec conſiſterent, nec moueren­
tur
, atque hæc quidem lex eſt, cum æterno mundo æterna apud
Aristotelem
: Verùm apud Platonem in Timæo, vna cum
nato
mundo nata è ſumma est mente, Deique numine immor
tali
profecta.
Ab hac vniuerſali naturæ lege à cælo particu­
laris
cuiuſque elementi natura, & lex communicatur: vt do­
cta
diſputatione confirmat Alexander Aphrodiſienſis libro
ſecundo
quæstionum naturalium capite tertio.
Ab hac par­
ticulari
elementorum natura ſtabili, & rata particulari impe­
tu
elementa duci, motiones particulares perfici, vniuerſali,
ac
Diuinæ legi naturæ obtemperare, & vna quaſi conſen­
ſione
, iussis ſupernæ legis contineri illius dicto parere, vt par
est
, infra demonſtrabimus.
Hoc alterum eſt particulare il­
lud
, & proprium motionis principium, quod in hac noſtra di­
ſputatione
inuenire contendimus; per quod corporum ſimplicium
naturæ
, ac motiones, quibus ſimplicia corpora aut ſurſum, aut
deorſum
concitantur, à mixtorum naturis, ac motionibus di­
ſcrepant
: quo principio ſimplicia corpora grauia, & leuia na­
turali
, ac proprio motu cientur.
Hoc principium proprium, &
particulare
illudest, quod in hodiernam hanc quæstionem vo­
catur
; dum quæritur, Vtrum ne elementorum corpora ab hoc
particulari
, ac proprio principio moueantur: an verò ab alio
extrinſeco
incitentur.
Porrò huius primi principij adhuc mul

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index