Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 258 > >|
1 sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
quandoquidem grandi cibus aevo denique defit
nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare.

sic igitur magni quoque circum moenia mundi
expugnata dabunt labem putrisque ruinas.
iamque adeo fracta est aetas, effetaque tellus
vix animalia parva creat quae cuncta creavit
saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.

haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva
nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.

praeterea nitidas fruges vinetaque laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
conterimusque boves et viris agricolarum,
conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque labore.

iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, incassum manuum cecidisse labores,
et cum tempora temporibus praesentia confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis
et crepat, anticum genus ut pietate repletum
perfacile angustis tolerarit finibus aevom,
cum minor esset agri multo modus ante viritim.
tristis item vetulae vitis sator atque victae

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index