Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1
XIX. Vnum addo; nempe licere ex iſtis in­
telligi
, quid ſentiendum ſit de difficultate vulgò
excitata
circa vim impreſſam projectintibus.
Re­
quiritur
quippe quid nam hæc vis ſit in re mobili?
quomodo in ea imprimatur? quomodo perduret?
quomodo euaneſcat? Enimverò, cùm haberi ſoleat
vt
vis actiua lapidem mouens; videtur tamen vis
actiua
, quæ projectionis cauſa eſt, eſſe in ipſo pro­
ijciente
, non verò in projectare, quæ merè paſſiuè
ſe
habet.
Id, quod in re projecta eſt, motus eſt,
quil
icet interdum nominetur vis, impetus, & c. (vt
etiam
aliquoties à nobis factitatum eſt, dum, vt fa­
ciliùs
intelligamur, familares voces, quantum poſ­
ſumus
, retinemus) non proptereà tamen aliud quid­
piam
eſt reipſâ, quàm ipſemet motus.
Et ſanè vnus,
idemque
motus, vel per Ariſtotelem, actio ſimùl,
& paſſio eſt; actio proüt eſt à mouente, paſſio, proüt
in
mobili: quare vt in mouente eſt vis actiua, qua,
moueat
; ita in mobili vis paſſiua, qua moueatur:
& dum mobile reipſâ mouetur, non in eo quærenda
eſt
vis actiua, quæ in mouente ſolo neceſſaria fuit,
ſed
paſſiua ſolùm, quæ in eo eſt, & redacta quidem,
vt
vocant, ad actum.
Neque obſtat, quòd mouens
ſeparatum
ſit, aut interiiſſe etiam, conſtante motu
accepto
, poſſit; nam non proptereà requiritur, vt
aliam
, præter motum, vim à ſeipſo tranſmiſerit,
quæ
motum deinceps efficiat; ſed ſufficit vt motum
ſemel
in mobili fecerit, qui continuari abſque ip­
ſo
poſſit.
Poteſt autem; quoniam eſt eius naturæ
accidens
, vt modò ſubjectum perſeuerans habeat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index