Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646
page |< < of 491 > >|
1titatis; cum reuerâ, vt dictum eſt ſuprà, remiſſus producat intenſum,
quod in vecte clariſſimum eſt;
quippe momentum applicatum in F, quod
tardiùs mouetur deorſum, quàm B, ſurſum, vt patet, habet impetum re­
miſſiorem, qui tamen producit in B, intenſiorem:
Pro quo, obſeruabis
impetum imperfectum cum alio perfecto actione communi agentem
poſſe concurrere ad producendum perfectum, vt patet;
non tamen in
ratione cauſæ totalis:
ſimiliter plures imperfecti ſimul concurrentes
poſſunt producere perfectum; quia plures imperfecti conjunctim adæ­
quant perfectionem alterius perfectioris ſinguli ſeorſim.
Obſeruabis ſecundò præclarum naturæ inſtitutum, quo factum eſt;
vt cum vires hominum maiora pondera leuare non poſſint, ſi ſeorſun
conſiderentur;
cum organis tamen mechanicis conjunctæ nullum pon­
dus quantumuis immane leuare non poſſint;
quod certè nullo modo ac­
cideret, niſi plures partes impetus producerent neque plures producere
poſſent, niſi minoris perfectionis eſſent; quia faciliùs producitur effe­
ctus imperfectus, quam perfectus per Ax. 13.num.4.
Tertiò hinc optimè à natura prouiſum eſt, vt motus tardior in infi­
nitum eſſe poſſit; quod reuerâ fieri non poſſet, niſi dari poſſet impetus
alio imperfectior.
Quartò, hinc quoque benè explicatur diuerſitas impetus, quæ oritur
tum à diuerſo medio, tùm à plano inclinato, tùm ab aliis impedimentis,
tùm à diuerſo niſu eiuſdem potentiæ, tùm maximè à diuerſo applicatio­
nis modo; de quibus aliàs.
Quintò, ſi potentia applicata mobili immediatè illud moueat motu
recto, vel in ſingulis punctis mobilis producitur vnum punctum impe­
tus, vel plura;
ſi primum, erit primus tantùm gradus maximæ perfectio­
nis;
ita vt perfectiorem producere non poſſit, ad quem eſt determinata
potentia;
imperfectiorem tamen impetu innato, de quo infrà; ſi verò
ſecundum, producet in ſingulis partibus eundem gradum perfectiſſi­
mum cum aliis pluribus, vel paucioribus heterogeneis, & imperfectio­
ribus.
Theorema 86.
Potentia naturalis grauium producit tantùm vno inſtanti ad intra vnicum
punctum impetus in quolibet puncto ſubiecti;
ſi tamen impetum producit, quod
definiam lib. 20. & ſi dentur puncta ſubiecti, quod ad præſens inſtitutum non
pertinet;
Probatur, quia fruſtrà eſſent plura puncta impetus; nec enim
ſunt multiplicandæ formæ ſine neceſſitate, ratione &c.
per Ax. 7. & 3.
n.
1. Præterea non eſt, cur potius produceret 2. quàm 3. 4. &c. atqui
quod vnum eſt, determinatum eſt per Ax. 5.
Theorema 87.
Potentia motrix animantium etiam vno inſtanti plura puncta, ſen partes
impetus in eadem parte ſubiecti producere potest;
Probatur in proiectis,
quorum impetus aliquando plùs, aliquando minùs durat licèt ſenſim
ſingulis inſtantibus aliquid illius deſtruatur;
determinatur autem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index