Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
1ſecundo recenſuimus.
Verum lapides ipſi cum iſtic/ tum et alibi permaxime intereſt
quo ponantur contextu atque connexu in opere: Nam ueluti ligno
ita et lapidi inſunt cum uenæ / tum et nodi / tum et partes aliæ aliis
imbecilliores: Quin et pandi marmora et contorqueri in promptu
eſt.
Habentur in lapidibus apoſtemata et collectiones putris ma
teriæ: quæ temporibus intumeſcit aeris inhauſti / uti puto / humecta
tione imbibita: ex quo grauiores puſtulæ et collaceratione colum
narum
atque trabium ſequuntur.
Quare præterea / quæ de lapide ſuo
loco ſuperius tranſegimus: noſſe oportet lapidem creari a natura
uti uidemus procumbentem / materia uti interpretantur / liquente et
fluxibili: quæ cum ſenſim concreuerit et obduruerit: ipſa maſſa
primas ſuarum partium figuras aſſeruata: Hinc eſt quod in eo infi
mæ partis corpuſculis / ut puta grauioribus conſtat maiuſculis / quam
ſupremæ: et intercurrunt uenæ: prout materia materiæ ſuperinfuſa
et obducta cohæſit.
Ea ergo qua uenæ iniaceant / ſeu ſint illæ qui
dem primioris materiæ ſpumamenta / una cum ſuperadductæ mate
riæ fecibus commixta: Seu quid aliud ſunt: quando has ipſas ſic
diſpares couniri penitus natura non ſiuerit: fixilem nimirum eſſe
in lapidem conſtat.
Præterea uti ex re ipſa palam atque in promp
tu eſt tempeſtatum / ut ita loquar / contumelia nequid reconditiora
pſtruemur: compacta et concreta omnia corpora conficiuntur / diſſol
uuntur
: Ita et in lapide quæ partes tempeſtatibus perferendis obnoxiæ
extiterunt: maceratiores ſunt atque putribiliores.
Quæ cum ita ſint /
ponendis lapidibus aduertiſſe iubent / his præſertim partibus ædi
ficii: quas eſſe robuſtiſſimas oportet: ut firmiſſimæ et minime de
ciduæ lapidum facies contra aduerſarias rerum offenſiones obiici
antur
.
Ergo non in latus uena ſtans collocabitur: ne quid decruſtetur tem
peſtatibus: ſed iacebit proſternata: ut preſſa mole ſuperincumbentium
nuſquam pandat: Et interior quæ in fodina abdita fuerat facies ſiſtetur
ut extet patula: Succoſior enim eſt et ualidior.
Verum nulla to
lerantior habebitur facies toto in abſciſſo lapide: quam quæ maſſam
ipſam non per fodinæ tractum deſciuerit: Sed quæ tranſuerſam
iacentis maſſæ protenſionem obtruncarit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index