Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Probè intelligo tuum ſyſtema Lunare; vis enim Lunam ſim­
plici
motu moveri ab Ortu ad Occaſum, ſed longè tardiùs, quàm ſtellas;
ita
vt intra tempus vnius menſis periodici Luna à Stellis retro relicta ver­
sùs
Ortum, videatur totum Zodiacum percurrere, & ad idem punctum
redire
; & quia Sol toto eo tempore versùs Ortum relictus eſt, quaſi 27.
grad
. antequam ad copulam Luna redeat, duobus diebus & aliquot horis
opus
eſt: hunc menſis Synodicus longior periodico; addis vtriuſque incli­
nationis
motum, ita vt ſecundæ terminus ſit Eclyptica; & quia motus ſe­
cundæ
abſolvitur paulò ante finem periodici, hinc motus Nodorum ver­
sùs
Occaſum, itemque Apogæi versùs Ortum; quia periodus intra quam
Luna
redit ad Apogæum, paulò longior eſt menſe periodico: inæqualitas
ſimplex
eodem modo à te explicatur in Luna, & in Sole; aliæ ex diverſa
combinatione
vtriuſque inclinationis naſcuntur: Latitudinem per motum
ſecundæ
inclinationis facilè omninò explicas, Vtrùm verò major ſit Lati­
tudo
in Quadraturis, quàm in Copulis, incertum putas, itemque multa alia
incerta
, quæ ſupra obiter recenſuiſti; optimè demum explicas, quomodo
menſes
Periodici modò majores ſint, modò minores, itèmque Synodici,
menſes
enim Periodici majores ſunt, quando Nodi ſunt circa Æquato­
rem
, minores verò, quando ſunt circa Tropicos; Synodici autem majores
ſunt
, dum Sol eſt circa Apogæum, dum verò circa Perigæum minores;
neque
in his vlla reſtat difficultas; vnum tantùm ex te reſcire velim, Anti­
me
, quid cenſeas de libratione illa Lunari, qua ſit, vt quædam interdum
maculæ
ad margines diſci Lunaris propiùs accedant, aliàs, ab iis longiùs
recedant
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index