Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (69) of 672 > >|
8169De ignis loco. peregrinum, ſed ſedem ſtabilem & domicilium certum ex natuær
inſtituto habentem agnoſcis.
Maur. Agnoſco ſanè; nam igne, ſiue hoſpes ſit in terræ cen-
tro, ſiue indigena, æquè torqueri poſſe impios nemo non videt.
Quod ſi quam efficiendi facultatem maiorem proprius locus tri-
buere poteſt (quiſque ſcilicet domi ſuæ fortior eſſe videtur) ſedes
vtique illa ignis propria dicenda eſt, vbi ſummam efficacitatem in
ſceleratos exercere prædicatur.
Inter ſe autem quam aptiſſimè co-
hærent Diuina Bonitas cum Iuſtitiâ, ſi, quod eſt reorum ſuppli-
cium, illud pariter totius Naturæ commodis vtilitatique ſeruiat.

Neque Summæ Pietati conſentaneum videtur, quod ſolam in
pœnam conditus fuerit ille ignis, perinde atque, ſi nulla futura
fuiſſet Angelorum aut hominum culpa, tellus inteſtino igne carere
debuiſſet.
Fateor in cruciandis damnatis multa præter naturam con-
tingere miris quidem, ſed veris modis, quæ Theologis diſpu-
tanda relinquimus;
nihil tamen prohibet, quin idem ipſe ignis
Naturæ decretis obſecundans telluris viſcera ſuo calore foueat,
&
eorum, quæ in fodinis gignuntur, corporum ortum pro-
moueat.
Dand. Aſtrorum virtute, ac potiſſimùm Solis, generari atque
concreſcere metalla &
cœtera foſſilia plerique exiſtimant, adeò
vt Planetæ ipſi metallis nomen fecerint quaſi analogis:
tu illis
generis claritatem detrahis inferno igni obſcuram eorum origi-
nem adſcribens.
Maur. Occalluerunt aures toties in publicis Philoſophorum
diſputationibus audienti, aurum in imis terræ viſceribus à Sole
generari;
& iſta quidem tolerabiliùs dicerentur, ſi Solis & ſide-
rum expirationes deorſum in terræ meatus detrudi paterentur, at-
que ex terrenis particulis &
ſidereis halitibus metalla componi:
Sed actionem omnem aſtrorum calori atque luci ab aliquibus tri-
bui, hoc illud eſt, quod ſatis mirari nunquam potui.
Quotus
enim quiſque eſt, qui ignoret à luce Solis clariſſimâ (vt de reli-
quis aſtris taceam) ne tranſuerſum quidem digitum, nedum ad
tot centenos pedes, penetrari tellurem, vtpote minimè perſpi-
cuam?
Quod verò ad calorem attinet, hoc ab ijs impetrare ma-
ximè velim, vt, cum Sol æſtiuus feruentiſſimè terram verberat,
iuberent ſummâ diligentiâ ac celeritate ſcrobem effodi paulo pro-
fundiorem, puta pedes ſex;
nam extremam illam glebam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index