Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
Verum lapides ipſi cum iſtic/ tum et alibi permaxime intereſt
quo
ponantur contextu atque connexu in opere: Nam ueluti ligno
ita
et lapidi inſunt cum uenæ / tum et nodi / tum et partes aliæ aliis
imbecilliores
: Quin et pandi marmora et contorqueri in promptu
eſt
.
Habentur in lapidibus apoſtemata et collectiones putris ma
teriæ
: quæ temporibus intumeſcit aeris inhauſti / uti puto / humecta
tione
imbibita: ex quo grauiores puſtulæ et collaceratione colum
narum
atque trabium ſequuntur.
Quare præterea / quæ de lapide ſuo
loco
ſuperius tranſegimus: noſſe oportet lapidem creari a natura
uti
uidemus procumbentem / materia uti interpretantur / liquente et
fluxibili
: quæ cum ſenſim concreuerit et obduruerit: ipſa maſſa
primas
ſuarum partium figuras aſſeruata: Hinc eſt quod in eo infi
partis corpuſculis / ut puta grauioribus conſtat maiuſculis / quam
ſupremæ
: et intercurrunt uenæ: prout materia materiæ ſuperinfuſa
et
obducta cohæſit.
Ea ergo qua uenæ iniaceant / ſeu ſint illæ qui
dem
primioris materiæ ſpumamenta / una cum ſuperadductæ mate
riæ
fecibus commixta: Seu quid aliud ſunt: quando has ipſas ſic
diſpares
couniri penitus natura non ſiuerit: fixilem nimirum eſſe
in
lapidem conſtat.
Præterea uti ex re ipſa palam atque in promp
tu
eſt tempeſtatum / ut ita loquar / contumelia nequid reconditiora
pſtruemur
: compacta et concreta omnia corpora conficiuntur / diſſol
uuntur
: Ita et in lapide quæ partes tempeſtatibus perferendis obnoxiæ
extiterunt: maceratiores ſunt atque putribiliores.
Quæ cum ita ſint /
ponendis
lapidibus aduertiſſe iubent / his præſertim partibus ædi
ficii
: quas eſſe robuſtiſſimas oportet: ut firmiſſimæ et minime de
ciduæ
lapidum facies contra aduerſarias rerum offenſiones obiici
antur
.
Ergo non in latus uena ſtans collocabitur: ne quid decruſtetur tem
peſtatibus
: ſed iacebit proſternata: ut preſſa mole ſuperincumbentium
nuſquam pandat: Et interior quæ in fodina abdita fuerat facies ſiſtetur
ut
extet patula: Succoſior enim eſt et ualidior.
Verum nulla to
lerantior
habebitur facies toto in abſciſſo lapide: quam quæ maſſam
ipſam
non per fodinæ tractum deſciuerit: Sed quæ tranſuerſam
iacentis
maſſæ protenſionem obtruncarit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index