Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ita motum etiam habent à natura fluentem: id quod texta­
tus est Ariſtoteles libro primo de cælo, & mundo particula
centeſima.
Cælum enim omnia continens, cuncta moderatur,
& hanc elementorum vniuerſitatem recta ratione, ordine cer
to, & conſtanti conſtantia mouet immutabili: eſt autem ipſius
certa ratio, lex naturæ, ſumma quippe uis inſita in elemen­
tis; cui naturæ legi, ceu Imperatori cuidam, dum mouentur
elementa, parent: & ſine qua, nec conſiſterent, nec moueren­
tur, atque hæc quidem lex eſt, cum æterno mundo æterna apud
Aristotelem: Verùm apud Platonem in Timæo, vna cum
nato mundo nata è ſumma est mente, Deique numine immor
tali profecta.
Ab hac vniuerſali naturæ lege à cælo particu­
laris cuiuſque elementi natura, & lex communicatur: vt do­
cta diſputatione confirmat Alexander Aphrodiſienſis libro
ſecundo quæstionum naturalium capite tertio.
Ab hac par­
ticulari elementorum natura ſtabili, & rata particulari impe­
tu elementa duci, motiones particulares perfici, vniuerſali,
ac Diuinæ legi naturæ obtemperare, & vna quaſi conſen­
ſione, iussis ſupernæ legis contineri illius dicto parere, vt par
est, infra demonſtrabimus.
Hoc alterum eſt particulare il­
lud, & proprium motionis principium, quod in hac noſtra di­
ſputatione inuenire contendimus; per quod corporum ſimplicium
naturæ, ac motiones, quibus ſimplicia corpora aut ſurſum, aut
deorſum concitantur, à mixtorum naturis, ac motionibus di­
ſcrepant: quo principio ſimplicia corpora grauia, & leuia na­
turali, ac proprio motu cientur.
Hoc principium proprium, &
particulare illudest, quod in hodiernam hanc quæstionem vo­
catur; dum quæritur, Vtrum ne elementorum corpora ab hoc
particulari, ac proprio principio moueantur: an verò ab alio
extrinſeco incitentur.
Porrò huius primi principij adhuc mul

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index