Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
< >
page |< < of 177 > >|
1priori tempore, vi gravitatis descendat per
spatium aequale AE, quod sit BF, motu mix­
to describet curvam AF; ducatur mox ab
impetu eodem quo prius tramite, ab F ver­
sus G, unde si moveretur eo simplici motu
violento, in tantundem temporis adiret ip­
sum G, at quoniam urget etiam gravitas,
ducitur in H, ita ut GH sit triplum ipsius
AE, & proinde CH ad BF sit in duplicata
ratione AC ad AB, describens motu mixto
curvam FH, & demum eadem ratione du­
citur in I.
Probant puncta AF HI esse in­
parabola, per 20 primi A poll. quoniam
quadrata rectarum AC, AB ordinatim ap­
plicatarum, seu eis aequalium, sunt ut CH, BF
ab eis ex diametro praecisae, seu ut eis aequa­
les.
At vero mihi quidem, contra id quod sup­
ponitur, apparet proiectum descendere mi­
nori celeritate, quam si a sola ducatur grav­
itate, & libere dimissum, celerius solum
attingere, quam orizontaliter latum.
Insu­
per si aequis temporibus proiectum conficit
curvas AF, FH, HI, successive longiores
motus est successive velocior, quippe maius
spatium aequo tempore permeat, unde si vis pro­
ijcientis provenit a maiori velocitate, ictus
eo est validior, quo missile longius a proij
ciente distat; contra id quod quotidie experi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index