Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
§ V.
Heronis error in elevando oleo vi Expulſivâ
in lucerna.
HEro Alexandrinus in libello de Spiritalibus cap. 72. proponit
hanc Machinam.
Lucernæ conſtructio, vt ellychnio impo­
ſito, quando oleum deficiat, ex aure eius oleum in ellychnium infun­
datur, quantum quis voluerit, nullo ipſi appoſito vaſe, ex quo oleum in­

fluat.
Qua quidem in conſtructione errorem committit graviſ­
ſimum (ſi tamen ipſius eſt error, & non potiùs Interpretis, qui
figuras appoſuit) quem hîc detegere oportet, ne alijs etiam ſit

errandi occaſio.
Quod eò et­
iam libentiùs facio, quòd nec
Federicus Commandinus, qui
ex Græco in latinum tranſtulit
Heronem; nec Ioannes Bapti­
ſta Aleottus, qui Commandini
interpretationem red didit Itali­
cam; nec Ioannes Baptiſta Porta,
qui Heronis errorem etiam ob­
ſervavit, genuinam lucernæ de­
lineationem dederunt.
Eam
verò hîc dare conabimur, allatis

Heronis verbis ex Commandini
translatione, addendo nonnulla
verba majoris claritatis gratia,
quæ aſteriſcis in margine no­
tantur.
Sic ergo diſcurrit Hero.
Conſtruatur lucerna, baſim habens
concavam, & triangularem inſtar
pyramidis; ſit que baſis concava AB
CD, & in ea diaphragma EF. Lu­
cernæ autem caulis ſit GH, & ipſe
concavus; ſupra quem ſit concavus
calathus KL, plurimum olei conti­
nens.
Ex diaphragmate EF pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index