Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
tu dignam, & à nobis perceptibilem parit: igitur
vrinatores in profundo maris demerſi nullam paſſio­
nem dolorificam percipere poſſunt licèt ſupponatur
quòd ab aqua incumbente ponderoſa compriman­
tur, & condenſetur aliquo pacto aer in thorace eo­
rum contentus.
Quaproptèr ex hiſce omnibus con­
cludere licèt aquam grauitatem exercere quandò quie­
ſcit in ſuo naturali loco, nempè quando in ipſamet
vniuerſali aqua fulcitur, & ſuſtentatur.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Non deſunt poſtea qui Renato Carteſio nimis

addicti velint partes minimas cuiuslibet fluidi, &
præcipuè aquæ nunquàm quieſcere, ſed ſemper agi­
tari, accircumuolui per ipsammet aquam.
Hinc ſu­
bindè inferunt partes aquæ in ipſamet aqua conſti­
tutas, nec grauitatem, nec leuitatem habere, cùm
poſſint qua qu an ersùm ſursùm, atque deorsùm mo­
ueri; nos è contrà.
Carteſiani
cenſent par­
tes aquæ in
ipſa aqua,
nec grauita­
re, nec leui­
tare, quia
ſursùm, &
deorsùm con­
tinentèr
mo­
uentur.
PROP. XXXVI.
Ostendemus, quòd licèt aqua in ipſa aqua quomodolibèt con­
uoluatur, agiteturque, nihilominùs perpetuò retinet
propriam grauitatem, eamque perpetuò
exercet.
INtelligatur vas aqua plenum ABCD ſuſpenſum̨
in extremo termino H libræ radiorum æqualium
HL, cuius centrum I, & pendeat pondus R ab alte­
ro extremo libræ L, it aut libra quieſcat, & æqueli­
bretur vas aqueum AC cum corpore R, & hoc qui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index