Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae
page |< < of 241 > >|
1tro, non eſt æqualis angulo à perpendiculo,
& lineâ visûs ex extremâ diametro, quia pa­
rallelæ eſſe non poſſunt duæ lineæ eundem̨
circuli quadrantem tangentes.
Oculus au­
tem in extremâ diametro poſitus, vtpotè
magis à tellure remotus, plus terræ videt ſub
minore angulo: neque omninò contemnen­
da eſt altitudinum differentia, ſi Quadrantis
Radius pedes quinque ſecundùm longitudi­
nem habere ponatur; cum circuli in terrâ
maximi quantitas, quæ patet oculo decem
pedes alto, ſit ferè ſeſquialtera eius, quæ pro­
ſpicitur ab oculo quinque tantùm pedes à
terrâ remoto.
Gal. Non eadem eſt ratio; ſi in arenâ
litoreâ, ac in editâ turri, aut in colle obſer­
uationem, vt hìc ſupponimus, inſtituas; cum
enim terræ ſemidiameter aucta oculi altitu­
dine ſit Secans Complementi anguli obſer­
uati, ſecantes autem angulorum æqualiter
creſcentium addant ſemper maiorem, &
maiorem differentiam, patet quàm modi­
cum anguli diſcrimen intercederet, ſi non
ad centrum Quadrantis, ſed ad extremam
circuli diametrum applicaretur oculus iņ
vltimum Horizontem directus ſecundùm
regulam lateri Quadrantis parallelam.
Sed
quicquid de hoc eſſe contingat, certum eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index