Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1
Auguſtin. Probè intelligo tuum ſyſtema Lunare; vis enim Lunam ſim­
plici motu moveri ab Ortu ad Occaſum, ſed longè tardiùs, quàm ſtellas;
ita vt intra tempus vnius menſis periodici Luna à Stellis retro relicta ver­
sùs Ortum, videatur totum Zodiacum percurrere, & ad idem punctum
redire; & quia Sol toto eo tempore versùs Ortum relictus eſt, quaſi 27.
grad. antequam ad copulam Luna redeat, duobus diebus & aliquot horis
opus eſt: hunc menſis Synodicus longior periodico; addis vtriuſque incli­
nationis motum, ita vt ſecundæ terminus ſit Eclyptica; & quia motus ſe­
cundæ abſolvitur paulò ante finem periodici, hinc motus Nodorum ver­
sùs Occaſum, itemque Apogæi versùs Ortum; quia periodus intra quam
Luna redit ad Apogæum, paulò longior eſt menſe periodico: inæqualitas
ſimplex eodem modo à te explicatur in Luna, & in Sole; aliæ ex diverſa
combinatione vtriuſque inclinationis naſcuntur: Latitudinem per motum
ſecundæ inclinationis facilè omninò explicas, Vtrùm verò major ſit Lati­
tudo in Quadraturis, quàm in Copulis, incertum putas, itemque multa alia
incerta, quæ ſupra obiter recenſuiſti; optimè demum explicas, quomodo
menſes Periodici modò majores ſint, modò minores, itèmque Synodici,
menſes enim Periodici majores ſunt, quando Nodi ſunt circa Æquato­
rem, minores verò, quando ſunt circa Tropicos; Synodici autem majores
ſunt, dum Sol eſt circa Apogæum, dum verò circa Perigæum minores;
neque in his vlla reſtat difficultas; vnum tantùm ex te reſcire velim, Anti­
me, quid cenſeas de libratione illa Lunari, qua ſit, vt quædam interdum
maculæ ad margines diſci Lunaris propiùs accedant, aliàs, ab iis longiùs
recedant.
Antim Hevelio fideliſſimo & accuratiſſimo Lunarium Phænomenon
obſervatori, in his detrectari fidem, non auſim ; hic autem vult, Lunam
ita librari, vt cùm maximè ab Æquatore declinat, versùs Boream, macu­
læ Boreales in ejus diſco recedant à margine, Auſtrales contra ad margi­
nes accedant; & viciſſim cùm maximè declinat versùs Auſtrum, auſtra­
les recedant, accedant verò Boreales.
Nonnulli ex veſtris, Auguſtine, ſta­
tuunt ad hunc finem, Lunarem axem ſibi ipſi parallelum, & Axi mundi; ſed
meo judicio perperam ſatis, dum enim versùs Tropicum Cancri acce­
dit Luna, extremitas Borealis axis attolleretur, vt patet, igitur & Semicir­
culus diſci Borealis, & Auſtralis de primeretur; ex quo contraria Phænome­
na ſequerentur; Malim dicere Lunarem Globum magnetica forſan virtute
pellere, ac proinde habere duos polos magneticos; igitur codem prorſus
modo ſeſe componit ad terreſtrem Globum, quo terrella quæpiam, vel
acus magnetica; igitur quando Luna versùs Boream tendit ab Æquatore,
extremitas borealis axis deprimitur, Auſtralis verò attollitur, & viciſſim;
cùm Luna ab Æquatore versùs Auſtrum excurrit; Auſtralis deprimitur,
Borealis attollitur, ex quo prædicti effectus neceſſariò conſequuntur.
Chryſocom. Parum admodùm abeſt, quin hoc apprimè capiam; nonni­
hil ſchematis deſiderarem, vt hoc meliùs inculcetur
Auguſtin. Id mihi præſtandum ſuſcipio: ſit meridianus Lunaris SBTK,
Axis magneticus BK, ſemicirculus ad terram converſus BSK, qui in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index