Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1
XIX. Vnum addo; nempe licere ex iſtis in­
telligi, quid ſentiendum ſit de difficultate vulgò
excitata circa vim impreſſam projectintibus.
Re­
quiritur quippe quid nam hæc vis ſit in re mobili?
quomodo in ea imprimatur? quomodo perduret?
quomodo euaneſcat? Enimverò, cùm haberi ſoleat
vt vis actiua lapidem mouens; videtur tamen vis
actiua, quæ projectionis cauſa eſt, eſſe in ipſo pro­
ijciente, non verò in projectare, quæ merè paſſiuè
ſe habet.
Id, quod in re projecta eſt, motus eſt,
quil icet interdum nominetur vis, impetus, & c. (vt
etiam aliquoties à nobis factitatum eſt, dum, vt fa­
ciliùs intelligamur, familares voces, quantum poſ­
ſumus, retinemus) non proptereà tamen aliud quid­
piam eſt reipſâ, quàm ipſemet motus.
Et ſanè vnus,
idemque motus, vel per Ariſtotelem, actio ſimùl,
& paſſio eſt; actio proüt eſt à mouente, paſſio, proüt
in mobili: quare vt in mouente eſt vis actiua, qua,
moueat; ita in mobili vis paſſiua, qua moueatur:
& dum mobile reipſâ mouetur, non in eo quærenda
eſt vis actiua, quæ in mouente ſolo neceſſaria fuit,
ſed paſſiua ſolùm, quæ in eo eſt, & redacta quidem,
vt vocant, ad actum.
Neque obſtat, quòd mouens
ſeparatum ſit, aut interiiſſe etiam, conſtante motu
accepto, poſſit; nam non proptereà requiritur, vt
aliam, præter motum, vim à ſeipſo tranſmiſerit,
quæ motum deinceps efficiat; ſed ſufficit vt motum
ſemel in mobili fecerit, qui continuari abſque ip­
ſo poſſit.
Poteſt autem; quoniam eſt eius naturæ
accidens, vt modò ſubjectum perſeuerans habeat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index