Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="3">
            <p type="main">
              <s id="s.000585">
                <pb xlink:href="079/01/124.jpg" pagenum="75"/>
              Nam verae voces tum demum pectore ab imo
                <lb/>
                <expan abbr="Eyciuntur">Eiciuntur</expan>
              & eripitur persona, Manet res.</s>
              <s id="s.000586">
                <lb/>
              Denique avarities, & honorum caeca cupido,
                <lb/>
              Quae miseros homines cogunt transcendere finis
                <lb/>
              Iuris, & interdum socios scelerum, atque ministros
                <lb/>
              Noctis atque dies niti praestante labore
                <lb/>
              Ad summas emergere opes; haec vulnera vitae
                <lb/>
              Non minimam partem mortis formidine aluntur.</s>
              <s id="s.000587">
                <lb/>
              Turpis enim ferme contemptus, & acris egestas
                <lb/>
              Semota ab dulci vita, stabilique videntur;
                <lb/>
              Et quasi iam leti portas cunctarier ante.</s>
              <s id="s.000588">
                <lb/>
              Unde homines, dum se falso terrore coacti
                <lb/>
              Refugisse volunt longe, longeque remasse;
                <lb/>
              Sanguine civili rem conflant, divitiasque
                <lb/>
              Conduplicant avidi; caedem caedi accumulantes,
                <lb/>
              Crudeles, gaudent in tristi funere fratris;
                <lb/>
              Et consanguineum mensas odere, timentque.</s>
              <s id="s.000589">
                <lb/>
              Consimili ratione ab eodem saepe timore
                <lb/>
              Macerat invidia, ante oculos illum esse potentem,
                <lb/>
              Illum aspectari, claro qui incedit honore:
                <lb/>
              Ipsi se in tenebris volui, caenoque queruntur.</s>
              <s id="s.000590">
                <lb/>
              Intereunt partim statuai, & nominis ergo:
                <lb/>
              Et saepe usqueadeo, mortis formidine, vitae
                <lb/>
              Percipit humanos odium, lucisque videndae;
                <lb/>
              Ut sibi consciscant maerenti pectore letum,
                <lb/>
              Obliti fontem curarum, hunc esse timorem;
                <lb/>
              Hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
                <lb/>
              Rumpere; & in summa, pietatem evertere funditus.</s>
              <s id="s.000591">
                <lb/>
              Nam iam saepe homines patriam, carosque parentis
                <lb/>
              Prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes.</s>
              <s id="s.000592">
                <lb/>
              Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis
                <lb/>
              In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>