Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1neque contrarium quidpiam occurrat; perſeuerate
abſque
continüa cauſæ ſuæ actione valeat.
Et quan­
quam
principia mobilis interna dici poſſint habere
vim
non paſſiuam modo, ſed etiam actiuam, qua
talem
motum continuum: huiuſcemodi tamen vis non
tam
à mouente impreſſa, quàm excitata dici poteſt;
planiuſque
eſt, vt à mouente nihil imprimi aliud,
quàm
motum dicamus.
Imprimi, inquam, qualem
mouens
habet donec mobile eſt ipſi conjunctum,
& qualis continuandus eſſet, futuruſque perpetuus,
niſi
à motu aliquo aduerſo labefactaretur.
Vt nô­
ris
autem quemadmodum impreſſio huiuſmodi fiat,
conſidera
, priuſquàm lapis transferatur per aërem,
eſſe
ipſum aliquantiſper conjunctum cum manu, &
haberi
quaſi vnum, idemque, hoc eſt integrum mo­
bile
cum illa; quatenùs vnus, idemque motus vtri­
que
iunctìm conuenit, ſeu quatenùs manus eodem
ipſo
motu mouet lapidem, quo ſeipſam.
Ex hoc
enim
fit, vt manu vel ſurſùm, vel tranſuerſùm.
vel quo proverſùm voles, mota, lapis in eandem
partem
moueatur; & quia tamen manus à corpore
retenta
, ipſive innixa ſeſe interim ſubducit à lapi­
de
, fit vt lapis manui non cohærens, ac ſolùm con­
tiguus
pergat, cœptam que cum manu non dat
viam
.
Quòd ſi perpetuò viam non teneat, ſi co­
gatur
deflectere, ſi poſtremò quieſcere, dicta iam eſt
cauſa
non ſemel.
Id ſolùm nota, quod dico ſe
manu
, de quolibet alio phyſico mouente intelligi
poſſe
.
Quippe nullum eſt naturale mouens quod
non
ipſum quoque moueatur, vt aliquo vſque mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index