Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
< >
page |< < (70) of 672 > >|
8270Diſſertatio Tertia. attrectantes ſe ipſi docerent, quid de Solis calore tellurem per-
uadente probabiliter opinandum ſit.
Equidem, fateor, in me-
tallorum cauernas nunquam deſcendi, neque altius terram pene-
traui quâm domeſtica hypogæa, cum aliquando ruſticarer:
tan-
tum porrò abeſt, vt ſummâ æſtate aliquid caloris ibi perciperem,
vt potiùs inde me citò proripere coactus fuerim, ne frigore nimio
correptus valetudinis integritatem imminuerem.
Dabunt igitur
mihi veniam Philoſophi illi, quod Solis calorem adhuc profun-
diùs terram permeare non credam.
Quid verò in abditâ illâ terræ
regione contingat, non aliunde certiùs diſcere poſſumus, quàm
ex ijs, qui metallorum fodinas curioſiùs perueſtigârunt:
præter
has enim nulla depreſſior cauerna innotuit;
nemo quippe telluris
viſcera tam altè ſcrutaretur, niſi operæ pretium quæreret.
Omnes
autem, quoſcunque legerim de huiuſmodi fodinis diſſerentes, ſu-
premæ telluris regioni frigus, inferiori teporem primùm, deinde
calorem, qui ſenſim augeſcit, tribuunt:
& ſpeciatim Hungari-
cas aurifodinas deſcribens Io:
Baptiſta Morinus in Relatione de locis
Subterraneis adiectâ ad eam, quam ſcripſit Mundi Sublunaris
Anatomiam (pag.
131.) narrat ſe deprehendiſse Menſe Iulio re-
gionem ſuperiorem terræ frigidiſſimam vſque ad pedes 480 circi-
ter;
altiùs deſcendenti occurrìſſe calorem, qui vſque eò acrior in
inferioribus ſpeluncæ partibus ſentiebatur, vt effodiendi laborem
ſuſcipere non poſſent operarij niſi nudi:
id quod in omnibus Hun-
gariæ fodinis obſeruari teſtatur.
His omnino affinia ſunt, quæ
ſcripſit Io:
de Beguinus Tyrocinij Chymici lib. 2. cap. 14. *Cum enim,*
inquit, *ſuperiori æſtate, in Hungariâ, medio milliari in Schem-*
*nitz, in argenti fodinam mille quingentos circiter cubitos pro-*
*fundam deſcendiſſem;
à foſſoribus, qui ob ſummam mineræ æſtum*
*veſtibus, &
ipſo induſio exuti laborabant, didici; Vapores mi-*
*nerales à centro Terræ frequenter ſurſum ferri, eorumque lu-*
*cernas, &
ipſoſmet, ni ſubitò recedant, extinguere: aliquan-*
*to autem tempore poſt, in eodem loco illos halitus ad parietes fo-*
*dinæ in maſſam, quæ leui contactu inſtar olei fluat, coagulatos*
*reperiri.
*
Quapropter nullus videtur relictus ambigendi locus, vtrùm à
Sole, an ab Igne, quaſià Corde terræ, calor ille originem du-
cat, qui per venas diffundatur, particulaſque commiſceat, ex
quibus foſſilia coĕunt, ſiue ex metallorum aut mineralium,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index