Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur
page |< < (72) of 214 > >|
8272CAPVT IV. tionis ſeruabat, tum curioſe obſeruatores annotabant,
utrum
haec aqua, cylindri aerei imminentis, fortiter a
uapore
protruſi, preſſioni cederet, et nonnihil uerſus
ſphaeram
ſuam comprimeretur, ſed id minime accidit,
potius
ſphaerae uitreae in glacie poſitae ſundum dif-
fregit
, et quando cuprea adhibebatur, aqua per metalli
ferrumen
tranſiit, manifeſto uirium prementium indi-
cio
.
Ex hoc et ſimilibus experimentis didicere Flo-
rentini
, quod uis, quae aerem in ſpatium trigeſies mi-
nus
, quam ante occupabat, reducit, non potuerit, ne
ad
capilli latitudinem, comprimere molem aquae,
quamuis
forte centies et millies maior eſſet.
Et licet
laudati
huius experimenti auctores proportionis alla-
tae
demonſtrationem haud dederint, ſuppleuit tamen
eandem
, totumque experimentum copioſius illuſtra-
uit
, celeberrimus tentaminum Florentinorum editor
Dn.
PET. VAN Mvsschenbroek, p. 60. ſq. Poſt
Florentinos
uaporum uim incredibilem nouo experi-
mento
ob oculos poſuit Dion.
Papinvs, coquo uel
digeſtore
, quem nominat, ſuo, cuius quia nota eſt com-
poſitio
, de eodem amplius hic dicere ſuperuacaneum
eſſe
arbitror.
deſcribitur uberius in Tr. Gall. La ma-
niere
d amolir les os et de faire cuire toute ſorte de viande
en
fort peu de tems, par Mr.
Papin. Amſtelod. 1688. conf.
Acta Eruditor. Lipſ. a. 1682. p. 105. 305. a. 1687. p. 276. et
Io.
Chr. Stvrmii phyſica@@lectiua Tom. I. p. 539.
Comparari
etiam merentur, quae de motu rarefactio-
nis
, experimentis comprobato, congeſſit Franci-
SCVS Tertivs de Lanis, magiſterii naturae et
artis
Tomo II.
Lib. VIII. cap. I. num. 55. 74.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index