Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1neque contrarium quidpiam occurrat; perſeuerate
abſque continüa cauſæ ſuæ actione valeat.
Et quan­
quam principia mobilis interna dici poſſint habere
vim non paſſiuam modo, ſed etiam actiuam, qua
talem motum continuum: huiuſcemodi tamen vis non
tam à mouente impreſſa, quàm excitata dici poteſt;
planiuſque eſt, vt à mouente nihil imprimi aliud,
quàm motum dicamus.
Imprimi, inquam, qualem
mouens habet donec mobile eſt ipſi conjunctum,
& qualis continuandus eſſet, futuruſque perpetuus,
niſi à motu aliquo aduerſo labefactaretur.
Vt nô­
ris autem quemadmodum impreſſio huiuſmodi fiat,
conſidera, priuſquàm lapis transferatur per aërem,
eſſe ipſum aliquantiſper conjunctum cum manu, &
haberi quaſi vnum, idemque, hoc eſt integrum mo­
bile cum illa; quatenùs vnus, idemque motus vtri­
que iunctìm conuenit, ſeu quatenùs manus eodem
ipſo motu mouet lapidem, quo ſeipſam.
Ex hoc
enim fit, vt manu vel ſurſùm, vel tranſuerſùm.
vel quo proverſùm voles, mota, lapis in eandem
partem moueatur; & quia tamen manus à corpore
retenta, ipſive innixa ſeſe interim ſubducit à lapi­
de, fit vt lapis manui non cohærens, ac ſolùm con­
tiguus pergat, cœptam que cum manu non dat
viam.
Quòd ſi perpetuò viam non teneat, ſi co­
gatur deflectere, ſi poſtremò quieſcere, dicta iam eſt
cauſa non ſemel.
Id ſolùm nota, quod dico ſe
manu, de quolibet alio phyſico mouente intelligi
poſſe.
Quippe nullum eſt naturale mouens quod
non ipſum quoque moueatur, vt aliquo vſque mo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index