Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 360 > >|
1ſimè determinet. Pergis declarando ecqua illa ſie
Aio igitur, ita eſſe à natura conſtitutum, vt globus quilibet,
tuiuſcumque materiæ, ex vnius diametri altitudine cadens,
duplum ſui ponderis, hoc eſt, præter pondus quod ſine im­
petu in æquilibrio retineret, aliud ſibi æquale attollat; &
ex altitudine duarum diametrorum, triplum; ex tribus dia­
metris, quadruplum; & ita deinceps: adeo vt ex quauis
altitudine cadens, ſemper (vltra æquilibrium) toties pro­
prium pondus multiplieatum attollat, quot in tota, vnde
cadit, altitudine diametri continentur.
Subiicis, rem exag­
gerando, Mirum ſanè quòd globus, cuius figuram, vt­
pote ſimplicißimam, capacißimàmque, natura ſingulariter
amare videtur, menſuram, ac modum, tam velocitatis
motus in deſcenſu grauium, quàm virtutis eius motricis,
quæ in eadem velocitate continetur, ſuâ nobis diametro exhi­
beat: adeo vt ex decem, aut centum diametrorum altitudine
decidens, eum acquirat impetum, qui attollendis decem, aut
centum ſimilibus globis, in altera lance impoſitis, ſufficere
poßit, ſi materiæ conditio id patiatur.
Addis & quid
ipſe obſeruaueris. Expertus ſum ego, inquis, globum plum­
beum vnius vnciæ, ex altitudine ſex pedum, ſiue dia­
metrorum centum quatuordecim cadentem, vncias toti­
dem vltra æquilibrium, hoc est, libras ſeptem, &
vncias tres in altera lance impoſitas, ſuo impetu eleuaſſe,
non ſine ingenti eorum qui præſentes aderant admiratione,
ac stupore.
Tum & hæc habes. Porrò ſi id in paucis
diametris experiri placuerit, non admodùm magna opus
erit diligentia: at ſi è maiore altitudine idem tentare pla­
cuerit, tum in hac, vt in cæteris Phyſicis experientiis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index