Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (316)
17
17 (317)
18
18 (318)
19
19 (319)
20
20 (320)
< >
page |< < (368) of 568 > >|
83368CHRISTIANI HUGENII additis ad 6978128, fiunt 10471980. Hæigitur omnino ex-
cedunt {1/60} circumferentiæ, &
ſexagecuplum ipſarum, hoc
eſt 628318800 majus erit circumferentiâ totâ.
Quod ſi verò
polygona adhibeamus laterum 10800, quorum inſcripti qui-
dem latus, calculo Ludolphi Colonienſis, Arithmetici nobi-
lis, inventum eſt partium 58177640912684919 non unâ am-
plius, ſubtenditurque duobus ſcrup.
primis; circumſcripti
autem latus 58177643374063182 non unâ minus.
Prætereaque
latus polygoni ſubduplo laterum numero inſcripti, quod eſt
116355276902613523 non unâ minus.
Hinc peripheriæ lon-
gitudo invenitur major quam partium 6283185307179584;
minor autem quam 6283185307179589, qualium radius
1000000000000000.
Solitâ autem methodo ex additis inſcri-
pti circumſcriptique polygoni iſtius lateribus, invenietur
tantum majorem eſſe peripheriam partibus 62831852, &
mi-
norem 62831855.
Patet igitur notarum verarum amplius quam
duplum numerum eſſe à nobis inventum.
Hoc autem & in
præcedentibus ita ſe habet, ſemperque evenire neceſſe eſt quot-
cunque laterum polygonis utamur.
At per ea, quæ poſtea
trademus, triplum numerum notarum facile obtineri appare-
bit.
Problema II. Prop. XI.
Rectam ſumere peripheriæ dati circuli æqualem.
Oſtenſum eſt ſuperius, quod octo inſcripti dodecagoni la-
tera dempto circuli radio minora ſunt peripheriâ dimidiâ.
In conſtructione autem ut plurimum defectus animadverti ne-
quit.
Nam ſi quatermilleſima diametri pars accedat longitu-
dini ſic inventæ, jam dimidiam peripheriam excedet.
Quod
ſic fiet manifeſtum.
Quarum partium radius eſt 10000, earum
latus dodecagoni inſcripti circulo eſt amplius quam 5176 {3/8}.

Unde latera octo majora quam 41411.
& dempto radio 10000,
erit reliqua major quam 31411.
cui ſi addantur partes 5,
hoc eſt, {1/4000} diametri, fient jam 31416;
quibus minorem eſſe
circumferentiam dimidiam liquet ex præcedentibus.
Latus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index