Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Page concordance

< >
Scan Original
111 93
112 94
113 95
114 96
115 97
116 98
117 99
118 100
119 101
120 102
121 103
122 104
123 105
124 106
125 107
126 108
127 109
128 110
129 111
130 112
131 113
132 114
133 115
134 116
135 117
136 118
137 119
138 120
139 121
140 122
< >
page |< < (65) of 430 > >|
8365IN LIB. III. bertus lib. 7. cap. 5. quo à me ordine explicata ſunt, vo-
cauit latine, Confertam, Subconfertam, Subdiſpanſam,
Diſpanſam, &
elegantem. QVEMADMO-
DVM EST DIVI IVLII, ET IN
CÆSARIS FORO VENERIS.
Diuus
Cæſar propè forum ſuum templum habuit, in eodem fo-
ro fuiſſe templum Veneris Genitricis placet Appiano
historico ET SPIRARVM PLINTHI-
DES.
Ideſt Plinthi baſis. Est autẽ Plinthus imapars
baſis, ita dicta, quòd forma ſua refer at laterem.
Quan-
quam in columna Tuſcanica, Plinthus non fit quadrata,
ſed ad circinum, vt ſcribit lib.
4. cap. 7. Negat autem ſe
Baptiſta Albertus id genus baſis vſquam in operibus ve-
terum inueniſſe.
Et nos, cum ſit Romæ antiquorum ope-
rum nibil quod non viſerimus, vt ſi quid poſſemus perdi-
ſceremus, nihil eiuſmodi repperimus.
Sed mirum videri
non debet, cum quæ rerum exempla restabant, ex qui-
bus, tanquam ex optimis magistris, multa diſcerentur,
non ſine lacrymis etiã hodie videmus in calcem excoqui,
aut in alia ædificia, mutata &
diminuta trãſferri. Quin,
&
qui multis retro ſeculis extruxerũt, apparet nouis ine-
ptiarum deliramentis, potius quàm probatiſſimis lauda-
tiſſimorum operum rationibus, delectatos.
Sed quid (ob-
ſecro) hoc est, ſi non eſt inſanire?
ſi non est posteris in-
uidere?
Illud quo admonebo, in peruetusto templo Ty-
burti, &
in fornice Arimini, baſes corinthias Plinthos
non habere.
Istud vero quam recte, viderint, quibus in-
uentis frugibus placet glande veſci, at adeo qui, ſi quid
eſt in antiquorum monimentis abſurdum, eo maxime ca-
piũtur.
QVEMADMODVMEST

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index