Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 334 > >|
1
LXIV.
Non alia principia in
Phyſicâ, quàm in
Geometriâ, vel in
Matheſi abſtractá, à
me admitti, nec opta­
ri, quia ſic omnia na­
turae phaenomena ex­
plicatur, & certae de
iis demonſtrationes
dari poſſunt.
25
30
5
10
PRINCIPIORUM
PHILOSOPHlAE
PARS TERTIA.
De Mundo adſpectabili.

Inventis jam quibuſdam principiis materia­
lium, quae non à praejudiciis ſenſuum, ſed à lumine
rationis ita petita ſunt, ut de ipſorum veritate dubi­
tare nequeamus, examinandum eſt, an ex iis ſolis om­
nia naturae phaenomena poſſimus explicare.
Incipien­
dumque ab iis quae maxim univerſalia ſunt, &
quibus reliqua dependent: nempe à generali totius
hujus mundi adſpectabilis conſtructione.
De quâ ut
rectè philoſophemur, duo ſunt inprimis obſervanda.

Unum, ut attendentes ad infinitam Dei potentiam &
bonitatem, ne vereamur nimis ampla, & pulchra, &
abſoluta ejus opera imaginari; ſed è contrà cavea­
mus, ne ſi quos fortè limites, nobis'non certò cognitos,
in ipſis ſupponamus, non ſatis magniſicè de Creatoris
potentiâ ſentire videamur.
I.
Opera Dei nimis am­
pla cogitari non poſſe.
5
10
15

Alterum, ut etiam caveamus, ne nimis ſuperbè
nobis ipſis ſentiamus.
Quod fieret non modò, ſi quos
limites, nobis nullà cognitos ratione nec divinâ re­
velatione, mundo vellemus affingere, tanquam ſi vis
noſtrae cogitationis, ultra id quod à Deo revera factum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index