Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
tinget in aqua deſcendente EF quæ videtur habere
nedùm vim propriæ grauitatis, ſed inſuper impetum
quo deorsùm fertur, ſicuti ſaxum, quod deorsùm̨
proijcitur, vim, & percuſſionem infert nedum men­
ſuratam à gradu eius ponderis, ſed etiam ab impe­
tu eius deſcenſiuo; qua propter vis, quæ ſubtrahitur
ab aqua aſcendente FG, ſuperadditur grauitati aquæ
deſcendenti EF, & ſic duplicatur vis eiuſdem aquæ
deſcendentis qua fundum vaſis BC comprimitur; cum
igitur id, quod ſubtrahitur ab aqua aſcendente FG
ſuperaddatur ponderi aquæ deſcendentis EF com­
penſabitur defectus cum additamento impetus con­
preſſiui
, proindeque non imminuetur pondus totius
aquæ in vaſe AC contentæ, & hæc erit cauſa, quare
etiam poſt aquæ agitationem pondus eius in librą
non alteratur, nec imminuitur.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens ponde­
rat.
PROP. XXXVII.
Reijcitur difficultas contra præcedentem propoſitionem
adducta.
SEd facili negotio inefficacia huius ratiocinij oſten­
di
poteſt, primò experientia, ſecundò ratione.
Quoad primum, ſuſpendatur vas aqueum AC duobus
filis AH, DL alligatis in extremitatibus eiuſdem li­
bræ HL radiorum æqualium, ſuſpendaturque libra
cum vaſe ab illius centro I, manifeſtum eſt, quando
aqua quieſcit, nec agitatur, ſi eri æquilibrium, quią
ſcilicèt centrum grauitatis M totius vaſis, & aquæ in-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index