Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 355 > >|
116
117
118
Tex. 40. (Figuræ autem omnes componuntur ex pyramidibus: rectilinea
quidem
ex rectilineis: ſphæra verò ex octo partibus componitur) Ale­
xander
exiſtimat, Ariſtotelem dicere ſphæram conſtare ex octo
partibus illis, quæ deſignantur per tres circulos, quorum duo ſe­
cant
ſe mutuò ad angulos rectos, vt in ſphæra mundi faciunt duo coluri;
tertius verò medios illos diuidit æquidiſtanter à ſectionibus illorum mutuis,
quemadmodum æquator in ſphæra mundi ſecat duos coluros.
ex quibus ſe­
ctionibus tota ſphæra in octo partes diuiditur, quibus ſphæram componi
vult Ariſtoteles.
aduerte tamen hanc ſphæræ compoſitionem nullo modo
habere partes actu, cum ſphæra ſit vnica ſimplici ſuperficie terminata; ſed
quæ tantum ſint à prædictis imaginatis circulis deſignatæ: at verò aliæ fi­
guræ, quæ pluribus planis terminantur, vt cubus, octaedrum, & ſimilia, quæ
Ariſt
. vocat rectilineas, quia terminantur ſuperficiebus rectilineis actu di­
ſtinctis ab inuicem ex natura ſua, non per noſtram deſignationem, ideò re­
ctè dicuntur componi ex pyramidibus, v. g. dicimus cubum componi ex ſex
pyramidibus, quia cum habeat ſex baſes, cogitamus ſupra vnamquamque il­
larum ſingulas pyramides erigi, quarum omnium vertices ad idem punctum
medium intra cubum imaginatum coeant.
& ſic de reliquis ſolidis. quæ qua
ratione reſoluantur in plures pyramides, conſtat ex 10. 11. 12. & 13. Ele­
mentorum Euclidis, at verò in ſphæra nullum reale compoſitionis, aut di­
uiſionis fundamentum reperitur.
119

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index