Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 158 > >|
1bile deducat, in viam tenendam dirigat, & quaſi
tyrocinio
aliquo inſtituens, promoueat: neque enim
nudo
contactu, & abſque huiuſcemodi promotione
propelleret
vnquam.
Inductionem facere nihil eſt
neceſſe
; cùm propoſito quolibet exemplo, atten­
tione
ſolùm ſit opus; & aliunde conſtet, quò mo­
uens
rapidiùs mouetur, dum contingit, & aliquo­
vſque
inſequitur mobile, celeriùs mobile ferri,
& quo ſegniùs, tardiùs.
Difficultas eſſe poſſet
de
motu reflexo; nam pila impacta in parietem ita re­
ſilit
, vt moueri ab eo debere videatur, cùm immo­
tus
tamen ſit, neque aliquo vſque conſequatur pilam.
Verùm ea reſilitio, motuſque reflexus non tam à
pariete
, corporeve alio reflectente efficitur, quàm ab
ipſo
nec impingente: euenitque ſolùm, vt qui motus
directò
continüaretur, obſtaculo facto continüetur
reflexè
.
Atque id quidem dicere cum ipſo Ariſtotele
malo
, quàm motus quidpiam tribuere vel parieti,
vel
parti ipſius; quoniam licet res probabilitate ſua
non
carcat (vt arguit leuiſſimus ictus, qui vni ex­
tremo
longiſſimæ, craſſiſſimæque trabis impactus,
exauditur
in alio, tanquam ſucceſſiuè in omneis
parteis
, & vltrá per aërem, ad aurem vſque propa­
gatus
; itemque ictus ianuæ in limen, à quo totas
concuti
ædeis, feneſtralia vitra, dum tremunt, de­
monſtrant
, cæteráque ſimilia) attamen res longio­
ris
eſt, quàm locus ferat, diquiſitionis.
Quin­
etiam
non alienum foret diſquirere, quorſùm re­
flexio
ad parcis ſemper angulos fiat (quantùm ex
eius
natura eſt) cum ipſa incidentia: ſed quónam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index