Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
81
81 (57)
82
82 (58)
83
83 (59)
84
84 (60)
85
85 (61)
86
86 (62)
87
87 (63)
88
88 (64)
89
89 (65)
90
90 (66)
< >
page |< < (59) of 300 > >|
8359Liber Septimus.51[Figure 51] naturin medio, v. g. in D. ibi quieſcet, quia punctum illud eſt cen-
tro mundi propinquius, quam ſit aliud quiduis punctum;
& ideo cæ-
teris punctis inferius eſt.
alibi vero poſita deuoluetur ad D. quia de-
cliuius eſt, v.
g. poſita in B. deuoluetur ad D. quia linea eius directio-
nis eſt, nec C E.
E. vero eſt centrum grauitatis eius, infra quod nul-
lum directè ſubeſt fulcimentum, quare centrum E.
deuoluetur ver-
ſus D.
5 Cur homines, turres, plantæ, & c. quę recta vt plurimum aſſur-
gunt, ſi inclinentur, aliquando cadunt, aliquando vero minimè.
Bo-
noniæ videre eſt communi omnium admiratione turrem illã quam
vocant Gariſendam admodum inclinatam, quæ tamen à 500.
iam
annis immota non cadit.
Reſpondeo hæc omnia nõ proſterni quo-
ties linea directionis tranſit per baſim eorum, v.
g. turris illa non cadit quia linea directionis E C. quæ à cen-
tro grauitatis eius ad centrum mundi ducitur, tranſit per baſim turris A D.
ideſt, quia centrum grauit E. ſe-
52[Figure 52] cundum quod grauia mouentur, ſuſtinetur a partibus turris infra
ipſum poſitis iuxta lineam directionis, quare tota turris grauitas,
quæ circa centrum illud ęque ponderat, ipſo fulto moueri nequit;
nam ponderibus librata, ſuis immobilis hæret. quod ſi linea E C.
extra baſim A D.
exiret, nimia eſſet inclinatio, ac proinde turris
ſterneretur.
Eadem de cauſa homines, ſecundum quandam incli-
nationem ſtant;
quod ſi eorum linea directionis extra plantas ca-
dat, &
ipſi cadunt.
Sic ſuper parietes ſcandere nequimus, quia nullum ibi eſt cen-
tro grauitatis fulcimentum.
6 Cur caſuri in partem vnam, in alteram brachiũ naturali in-
ſtinctu extendimus?
Reſpondeo, vt ſcilicet brachij extenſione,
&
remotione a reliquo corpore fiat æquilibrium; brachium enim
extenſum plus grauitat, quam contractum;
ſicut in ſtatera æqui-
pondium plus grauitata trutina remotũ;
quam proximum. in ca-
ſuro homine linea directionis extra baſim fertur, ſed brachij extenſione centrum grauitatis acced@tad partẽ
camdem, ac proinde linea directionis inter plantas retrahitur.
7 Cur gibboſi ſenes genua antrorſum valde incuruant? Reſpondeo, vt nimirum crura gibbo æquipon-
dium faciant:
aliter ſtare non poſſent, ſed antrorſum deciderent, trahente eos parte corporis prona.
8 Cur ſedentes cum ſeſſu ſurgere volunt retrorſum crura, antrorſum caput ac pectus inclinant reſpon-
deo.
ſimilis eſt ratio vt in prædictis.
9 Cum montium conuexa ſuperficies ſit multo maior quam ſit plana, illa ſuperficies cui inſiſtunt, quæq;
53[Figure 53] eorum baſis dicitur, poſſunt ne plures homines habitare in ſuperficie iſ-
la conuexa, an in baſi?
Reſpondeo totidem, & non plures in illa, quam
in hac conſiſtere poſſe.
cuius ratio eſt, quia hominum corpora debent
ſemper conſtitui in rectitudine lineæ directionis, quæ ad centrum ten-
dit, vnde fit vt ſingulis habitatoribus baſis, ſinguli habitatores conuexi
reſpondeant, vt ex contemplatione figuræ inte@ligi poteſt.
plures in
conuexo degerent, ſi poſſent illi conuexo perpendiculariter inſiſtere.
10 Si turres ad perpend@culum conſtruantur, aut putei ex@auentur;
eruntne eorum parietes aut latera paralella? Reſpondeo turres eſſent
in ſummo latiores, in imo vero contractiores:
idem puteis accideret.
perpendicula enim quibus parietes diriguntur non ſunt lineæ æquidiſtantes, ſed concurrentes ad centrum
mundi, ſi eovſq;
producerentur.
11 Qua ratione quiſpiam ſolius vnius agelli A B C D. dominus ſit verè poteſt dice-
54[Figure 54] re ſe poſſe per ſuum agellum ambulare, &
quidem ſemper in directum pluſquam 3000.
milliariorum. Reſp. conſiderandum eſt nos non ſolum agri ſuperficiem poſſidere, ſed
etiam totam illam terram, quæ ſuperficiei illius directè ſubeſt vſque ad centrum terræ;

omnes agri hoc modo accepti ſunt totidem@yramides;
quorum cuſpides ad centrum
terræ coeunt, baſis vero eorum eſt agri ſuperficies:
a baſi igitur vſq; ad verticem ſeu cen-
trum terræ interſunt milliariorum pluſquam 3,000.
tota enim terræ ſemidiameter eua-
dit harum pyramidum longitudo.
ſit in figura ager ſuperficialis A B C D. ſolidus autem
erit pyramis protenſa vertice E.
ad terræ medium E. @ille igitur huius poſſeſſor agelli
nequaquam impoſſibilia comminiſcebatur.
quid ſi inibi Theſaurus inueniretur? conſu-
lendi ſunt legulei, qui cum Principi ad@udicant.
11 Si magnum pauimentum libellatim extendatur, eritne plana ſuperficies? Reſp.
quamuis parua pauimenta ad ſenſum plana videantur, ſi tamen magna fierent @otundi-
@@tem præ ſe ferrent aliquam, cogitemus enim totam terræ ſuperficiem @pauimento ad libellam facto poſ-
ſe pauiri:
Libella enim vbique terrarum terræ ſphæricitatem in puncto tangit, eiuſque perpendiculum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index